De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quone vides citius debere et longius ire
  2. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  3. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  4. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  5. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  6. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  7. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  8. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  9. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  10. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  11. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  12. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  13. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  14. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  15. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  16. nec variae cessant voces volitare per auras.
  17. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  18. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  19. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  20. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  21. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  22. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  23. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  24. cernere odorari licet et sentire sonare.
  25. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  26. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  27. cernitur in luce et claro candore, necessest
  28. consimili causa tactum visumque moveri.
  29. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  30. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  31. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  32. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  33. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  34. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  35. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  36. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  37. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  38. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  39. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  40. efficit ut videamus et internoscere curat;
  41. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  42. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  43. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  44. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  45. propterea fit uti videamus quam procul absit
  46. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  47. et nostros oculos perterget longior aura,
  48. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  49. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  50. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  51. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  52. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  53. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  54. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  55. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  56. particulam venti sentire et frigoris eius,
  57. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  58. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  59. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  60. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  61. tangimus extremum saxi summumque colorem
  62. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  63. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  64. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  65. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  66. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  67. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  68. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  69. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  70. primus enim citra postes tum cernitur ,
  71. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  72. post extraria lux oculos perterget et
  73. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  74. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  75. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  76. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  77. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  78. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  79. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  80. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  81. atque alium prae se propellens volvit,
  82. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  83. distare ab speculo tantum semota videtur.
  84. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  85. ---
  86. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  87. binis quoniam res confit utraque.
  88. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  89. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  90. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  91. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  92. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  93. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  94. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  95. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  96. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  97. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  98. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  99. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  100. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  101. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  102. omnia per flexos aditus educta licebit
  103. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  104. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  105. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  106. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  107. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  108. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  109. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  110. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  111. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  112. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  113. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  114. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  115. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  116. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  117. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  118. omnia quandoquidem cogit natura referri
  119. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  120. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  121. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  122. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  123. per purum simulacra feruntur
  124. et feriunt oculos turbantia composituras.
  125. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  126. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  127. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  128. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  129. arquati, quia luroris de corpore eorum
  130. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  131. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  132. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  133. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  134. propterea quia, cum propior caliginis
  135. ater init oculos prior et possedit apertos,
  136. insequitur candens confestim lucidus ,
  137. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  138. illius; nam multis partibus hic est
  139. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  140. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  141. atque pate fecit, quas ante obsederat
  142. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  143. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  144. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  145. propterea quia posterior caliginis
  146. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  147. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  148. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  149. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  150. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  151. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  152. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  153. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  154. per multum quia dum simulacra feruntur,
  155. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  156. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  157. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  158. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  159. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  160. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  161. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  162. si credis privatum lumine posse
  163. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  164. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  165. id quod nos umbram perhibere .
  166. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  167. lumine privatur solis qua cumque meantes
  168. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  169. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  170. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  171. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  172. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  173. propterea facile et spoliatur lumine terra
  174. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  175. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  176. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  177. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  178. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  179. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  180. hoc animi demum ratio discernere debet,
  181. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  182. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  183. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  184. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  185. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  186. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  187. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  188. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  189. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  190. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  191. solque pari ratione manere et luna videtur
  192. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  193. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  194. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  195. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  196. atria versari et circum cursare columnae
  197. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  198. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  199. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  200. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  201. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  202. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  203. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  204. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  205. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  206. inter eos solemque iacent immania ponti
  207. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  208. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  209. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  210. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  211. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  212. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  213. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  214. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  215. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  216. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  217. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  218. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  219. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  220. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  221. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  222. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  223. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  224. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  225. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  226. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  227. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  228. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  229. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  230. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  231. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  232. at maris ignaris in portu clauda videntur
  233. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  234. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  235. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  236. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  237. omnia converti sursumque supina reverti
  238. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  239. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  240. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  241. labier adversum nimbos atque ire superne
  242. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  243. At si forte oculo manus uni subdita supter
  244. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  245. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  246. bina lucernarum florentia lumina flammis
  247. binaque per totas aedis geminare supellex
  248. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  249. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  250. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  251. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  252. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  253. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  254. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  255. mutare et campos pedibus transire videmur,
  256. et sonitus audire, severa silentia noctis
  257. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  258. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  259. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  260. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  261. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  262. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  263. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  264. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  265. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  266. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  267. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  268. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  269. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  270. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  271. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  272. notitiam veri quae res falsique crearit
  273. et dubium certo quae res differre probarit.
  274. invenies primis ab sensibus esse creatam
  275. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  276. nam maiore fide debet reperirier illud,
  277. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  278. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  279. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  280. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  281. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  282. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  283. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  284. an confutabunt nares oculive revincent?
  285. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  286. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  287. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  288. et seorsum varios rerum sentire colores
  289. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  290. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  291. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  292. non possint alios alii convincere sensus.
  293. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  294. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  295. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  296. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  297. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  298. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  299. reddere mendose causas utriusque figurae,
  300. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  301. et violare fidem primam et convellere tota
  302. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  303. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  304. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  305. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  306. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  307. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  308. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  309. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  310. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  311. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  312. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  313. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  314. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  315. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  316. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  317. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  318. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  319. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  320. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  321. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  322. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  323. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  324. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  325. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  326. quippe per angustum turba maiore coorta
  327. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  328. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  329. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  330. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  331. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  332. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  333. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  334. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  335. praesertim si cum summost clamore profusus.
  336. ergo corpoream vocem constare necessest,
  337. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  338. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  339. principiorum et item levor levore creatur;
  340. nec simili penetrant auris primordia forma,
  341. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  342. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  343. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  344. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  345. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  346. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  347. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  348. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  349. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  350. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  351. plane exaudiri discernique articulatim;
  352. servat enim formaturam servatque figuram.
  353. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  354. per multum confundi verba necessest
  355. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  356. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  357. internoscere, verborum sententia quae sit;
  358. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  359. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  360. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  361. in multas igitur voces vox una repente
  362. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  363. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  364. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  365. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  366. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  367. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  368. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  369. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  370. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  371. palantis comites com montis inter opacos
  372. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  373. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  374. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  375. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  376. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  377. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  378. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  379. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  380. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  381. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  382. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  383. pinea semiferi capitis velamina quassans
  384. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  385. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  386. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  387. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  388. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  389. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  390. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  391. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  392. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  393. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  394. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  395. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  396. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  397. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  398. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  399. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  400. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  401. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  402. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  403. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  404. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  405. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  406. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  407. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  408. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  409. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  410. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  411. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  412. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  413. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  414. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  415. siquis forte manu premere ac siccare .
  416. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  417. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  418. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  419. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  420. umida linguai circum sudantia templa;
  421. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  422. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  423. deinde voluptas est e suco fine palati;
  424. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  425. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  426. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  427. dum modo quod capias concoctum didere possis
  428. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  429. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  430. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  431. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  432. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  433. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  434. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  435. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  436. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  437. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  438. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  439. principio meminisse decet quae diximus ante,
  440. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  441. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  442. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  443. extima membrorum circumcaesura ,
  444. proinde et seminibus constant variantque figura.
  445. semina cum porro distent, differre necessest
  446. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  447. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  448. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  449. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  450. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  451. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  452. proinde foraminibus debent differe figurae
  453. et variare viae proinde ac textura .
  454. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  455. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  456. contractabiliter caulas intrare palati,
  457. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  458. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  459. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  460. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  461. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  462. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  463. commutantur ibi positurae principiorum;
  464. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  465. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  466. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  467. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  468. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  469. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  470. tangat agam. primum res multas esse necessest
  471. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  472. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  473. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  474. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  475. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  476. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  477. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  478. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  479. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  480. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  481. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  482. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  483. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  484. est alio ut possit permitti longius alter;
  485. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  486. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  487. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  488. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  489. paulatim facilis distractus in auras;
  490. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  491. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  492. significat quod fracta magis redolere videntur
  493. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  494. deinde videre licet maioribus esse creatum
  495. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  496. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  497. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  498. investigare in qua sit regione locatum;
  499. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  500. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  501. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  502. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  503. in generest, sed item species rerum atque colores
  504. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  505. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  506. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  507. auroram clara consuetum voce vocare,
  508. noenu queunt rapidi contra constare leones
  509. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  510. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  511. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  512. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  513. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  514. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  515. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  516. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  517. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  518. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  519. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  520. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  521. multa modis multis in cunctas undique partis
  522. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  523. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  524. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  525. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  526. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  527. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  528. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  529. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  530. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  531. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  532. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  533. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  534. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  535. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  536. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  537. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  538. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  539. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  540. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  541. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  542. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  543. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  544. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  545. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  546. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  547. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  548. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  549. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  550. scire licet mentem simili ratione moveri
  551. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  552. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  553. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  554. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  555. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  556. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  557. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  558. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  559. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  560. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  561. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  562. nec dissentit eum mortis letique potitum
  563. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  564. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  565. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  566. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  567. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  568. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  569. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  570. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  571. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  572. copia particularum, ut possit suppeditare.
  573. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  574. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  575. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  576. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  577. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  578. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  579. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  580. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  581. omnia sub verbone creat natura paratque?
  582. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  583. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  584. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  585. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  586. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  587. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  588. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  589. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  590. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  591. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  592. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  593. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  594. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  595. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  596. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  597. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  598. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  599. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  600. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  601. ipse parat sese porro speratque futurum
  602. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  603. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  604. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  605. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  606. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  607. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  608. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  609. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  610. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  611. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  612. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  613. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  614. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  615. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  616. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  617. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  618. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  619. Illud in his rebus vitium vehementer
  620. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  621. lumina ne facias oculorum clara creata,
  622. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  623. proceros passus, ideo fastigia posse
  624. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  625. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  626. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  627. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  628. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  629. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  630. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  631. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  632. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  633. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  634. sed potius longe linguae praecessit origo
  635. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  636. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  637. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  638. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  639. at contra conferre manu certamina pugnae
  640. et lacerare artus foedareque membra cruore
  641. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  642. et volnus vitare prius natura
  643. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  644. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  645. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  646. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  647. haec igitur possunt utendi cognita causa
  648. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  649. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  650. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  651. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  652. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  653. utilitatis ob officium potuisse creari.
  654. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  655. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  656. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  657. multa modis multis docui, sed plurima debent
  658. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  659. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  660. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  661. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  662. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  663. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  664. et recreet vires inter datus, atque patentem
  665. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  666. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  667. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  668. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  669. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  670. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  671. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  672. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  673. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  674. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  675. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  676. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  677. dico animo nostro primum simulacra meandi
  678. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  679. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  680. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  681. id quod providet, illius rei constat imago,
  682. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  683. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  684. per membra atque artus animai dissita vis est;
  685. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  686. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  687. paulatim moles protruditur atque movetur.
  688. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  689. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  690. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  691. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  692. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  693. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  694. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  695. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  696. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  697. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  698. trudit agens magnam magno molimine navem
  699. et manus una regit quanto vis impete euntem
  700. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  701. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  702. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  703. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  704. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  705. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  706. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  707. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  708. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  709. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  710. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  711. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  712. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  713. vis animae partimque foras eiecta recessit
  714. et partim contrusa magis concessit in altum;
  715. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  716. nam dubium non est, animai quin opera sit
  717. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  718. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  719. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  720. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  721. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  722. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  723. unde reconflari sensus per membra repente
  724. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  725. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  726. perturbari anima et corpus languescere possit,
  727. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  728. Principio externa corpus de parte necessum est,
  729. quoniam vicinum tangitur auris,
  730. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  731. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  732. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  733. interiorem etiam partem spirantibus
  734. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  735. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  736. perveniant plagae per parva foramina nobis
  737. corporis ad primas partis elementaque prima,
  738. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  739. conturbantur enim positurae principiorum
  740. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  741. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  742. pars etiam distracta per artus non queat esse
  743. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  744. inter enim saepit coetus natura viasque.
  745. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  746. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  747. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  748. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  749. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  750. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  751. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  752. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  753. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  754. corpora conturbant magno contusa labore.
  755. fit ratione eadem coniectus parte animai
  756. altior atque foras eiectus largior eius,
  757. et divisior inter se ac distractior intus.
  758. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  759. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  760. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  761. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  762. causidici causas agere et componere leges,
  763. induperatores pugnare ac proelia obire,
  764. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  765. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  766. semper et inventam patriis exponere chartis.