De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  2. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  3. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  4. unde prius nulli velarint tempora musae;
  5. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  6. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  7. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  8. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  9. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  10. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  11. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  12. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  13. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  14. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  15. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  16. sed potius tali facto recreata valescat,
  17. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  18. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  19. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  20. carmine Pierio rationem exponere nostram
  21. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  22. si tibi forte animum tali ratione tenere
  23. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  24. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  25. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  26. qualia sint et quam variis distantia formis
  27. sponte sua volitent aeterno percita motu
  28. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  29. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  30. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  31. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  32. atque animi quoniam docui natura quid esset
  33. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  34. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  35. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  36. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  37. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  38. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  39. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  40. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  41. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  42. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  43. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  44. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  45. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  46. effugere aut umbras inter vivos volitare
  47. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  48. cum corpus simul atque animi natura perempta
  49. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  50. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  51. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  52. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  53. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  54. corpora res multae, partim diffusa solute,
  55. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  56. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  57. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  58. et vituli cum membranas de corpore summo
  59. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  60. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  61. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  62. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  63. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  64. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  65. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  66. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  67. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  68. quo fuerint et formai servare figuram,
  69. et multo citius, quanto minus indupediri
  70. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  71. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  72. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  73. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  74. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  75. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  76. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  77. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  78. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  79. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  80. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  81. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  82. omnia conrident correpta luce diei.
  83. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  84. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  85. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  86. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  87. quae volgo volitant subtili praedita filo
  88. nec singillatim possunt secreta videri.
  89. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  90. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  91. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  92. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  93. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  94. at contra tenuis summi membrana coloris
  95. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  96. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  97. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  98. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  99. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  100. exin imaginibus missis consistere eorum.
  101. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  102. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  103. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  104. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  105. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  106. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  107. nec ratione alia servari posse videntur,
  108. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  109. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  110. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  111. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  112. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  113. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  114. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  115. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  116. tertia pars nulla possit ratione videri.
  117. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  118. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  119. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  120. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  121. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  122. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  123. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  124. habrotonique graves et tristia centaurea,
  125. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  126. ---
  127. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  128. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  129. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  130. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  131. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  132. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  133. quae multis formata modis sublime feruntur,
  134. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  135. cernimus et mundi speciem violare serenam
  136. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  137. ora volare videntur et umbram ducere late,
  138. inter dum magni montes avolsaque saxa
  139. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  140. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  141. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  142. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  143. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  144. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  145. ---
  146. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  147. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  148. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  149. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  150. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  151. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  152. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  153. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  154. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  155. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  156. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  157. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  158. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  159. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  160. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  161. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  162. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  163. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  164. sic ab rebus item simili ratione necessest
  165. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  166. multa modis multis in cunctas undique partis;
  167. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  168. res ibi respondent simili forma atque colore.
  169. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  170. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  171. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  172. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  173. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  174. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  175. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  176. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  177. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  178. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  179. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  180. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  181. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  182. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  183. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  184. Principio persaepe levis res atque minutis
  185. corporibus factas celeris licet esse videre.
  186. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  187. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  188. quae quasi cuduntur perque intervallum
  189. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  190. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  191. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  192. qua propter simulacra pari ratione necessest
  193. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  194. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  195. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  196. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  197. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  198. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  199. et quasi permanare per intervallum.
  200. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  201. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  202. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  203. per totum caeli spatium diffundere sese
  204. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  205. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  206. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  207. quone vides citius debere et longius ire
  208. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  209. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  210. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  211. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  212. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  213. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  214. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  215. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  216. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  217. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  218. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  219. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  220. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  221. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  222. nec variae cessant voces volitare per auras.
  223. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  224. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  225. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  226. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  227. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  228. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  229. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  230. cernere odorari licet et sentire sonare.
  231. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  232. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  233. cernitur in luce et claro candore, necessest
  234. consimili causa tactum visumque moveri.
  235. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  236. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  237. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  238. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  239. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  240. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  241. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  242. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  243. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  244. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  245. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  246. efficit ut videamus et internoscere curat;
  247. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  248. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  249. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  250. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  251. propterea fit uti videamus quam procul absit
  252. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  253. et nostros oculos perterget longior aura,
  254. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  255. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  256. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  257. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  258. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  259. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  260. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  261. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  262. particulam venti sentire et frigoris eius,
  263. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  264. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  265. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  266. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  267. tangimus extremum saxi summumque colorem
  268. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  269. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  270. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  271. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  272. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  273. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  274. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  275. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  276. primus enim citra postes tum cernitur ,
  277. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  278. post extraria lux oculos perterget et
  279. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  280. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  281. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  282. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  283. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  284. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  285. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  286. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  287. atque alium prae se propellens volvit,
  288. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  289. distare ab speculo tantum semota videtur.
  290. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  291. ---
  292. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  293. binis quoniam res confit utraque.
  294. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  295. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  296. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  297. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  298. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  299. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  300. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  301. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  302. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  303. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  304. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  305. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  306. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  307. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  308. omnia per flexos aditus educta licebit
  309. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  310. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  311. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  312. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  313. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  314. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  315. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  316. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  317. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  318. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  319. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  320. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  321. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  322. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  323. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  324. omnia quandoquidem cogit natura referri
  325. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  326. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  327. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  328. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  329. per purum simulacra feruntur
  330. et feriunt oculos turbantia composituras.
  331. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  332. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  333. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  334. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  335. arquati, quia luroris de corpore eorum
  336. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  337. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  338. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  339. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  340. propterea quia, cum propior caliginis
  341. ater init oculos prior et possedit apertos,
  342. insequitur candens confestim lucidus ,
  343. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  344. illius; nam multis partibus hic est
  345. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  346. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  347. atque pate fecit, quas ante obsederat
  348. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  349. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  350. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  351. propterea quia posterior caliginis
  352. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  353. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  354. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  355. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  356. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  357. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  358. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  359. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  360. per multum quia dum simulacra feruntur,
  361. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  362. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  363. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  364. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  365. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  366. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  367. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  368. si credis privatum lumine posse
  369. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  370. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  371. id quod nos umbram perhibere .
  372. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  373. lumine privatur solis qua cumque meantes
  374. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  375. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  376. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  377. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  378. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  379. propterea facile et spoliatur lumine terra
  380. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  381. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  382. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  383. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  384. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  385. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  386. hoc animi demum ratio discernere debet,
  387. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  388. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  389. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  390. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  391. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  392. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  393. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  394. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  395. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  396. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  397. solque pari ratione manere et luna videtur
  398. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  399. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  400. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  401. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  402. atria versari et circum cursare columnae
  403. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  404. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  405. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  406. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  407. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  408. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  409. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  410. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  411. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  412. inter eos solemque iacent immania ponti
  413. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  414. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  415. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  416. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  417. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  418. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  419. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  420. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  421. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  422. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  423. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  424. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  425. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  426. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  427. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  428. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  429. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  430. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  431. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  432. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  433. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  434. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  435. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  436. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  437. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  438. at maris ignaris in portu clauda videntur
  439. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  440. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  441. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  442. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  443. omnia converti sursumque supina reverti
  444. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  445. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  446. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  447. labier adversum nimbos atque ire superne
  448. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  449. At si forte oculo manus uni subdita supter
  450. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  451. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  452. bina lucernarum florentia lumina flammis
  453. binaque per totas aedis geminare supellex
  454. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  455. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  456. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  457. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  458. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  459. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  460. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  461. mutare et campos pedibus transire videmur,
  462. et sonitus audire, severa silentia noctis
  463. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  464. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  465. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  466. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  467. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  468. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  469. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  470. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  471. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  472. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  473. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  474. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  475. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  476. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  477. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  478. notitiam veri quae res falsique crearit
  479. et dubium certo quae res differre probarit.
  480. invenies primis ab sensibus esse creatam
  481. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  482. nam maiore fide debet reperirier illud,
  483. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  484. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  485. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  486. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  487. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  488. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  489. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  490. an confutabunt nares oculive revincent?
  491. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  492. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  493. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  494. et seorsum varios rerum sentire colores
  495. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  496. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  497. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  498. non possint alios alii convincere sensus.
  499. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  500. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  501. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  502. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  503. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  504. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  505. reddere mendose causas utriusque figurae,
  506. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  507. et violare fidem primam et convellere tota
  508. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  509. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  510. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  511. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  512. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  513. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  514. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  515. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  516. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  517. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  518. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  519. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  520. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  521. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  522. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  523. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  524. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  525. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  526. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  527. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  528. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  529. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  530. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  531. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  532. quippe per angustum turba maiore coorta
  533. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  534. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  535. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  536. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  537. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  538. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  539. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  540. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  541. praesertim si cum summost clamore profusus.
  542. ergo corpoream vocem constare necessest,
  543. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  544. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  545. principiorum et item levor levore creatur;
  546. nec simili penetrant auris primordia forma,
  547. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  548. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  549. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  550. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  551. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  552. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  553. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  554. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  555. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  556. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  557. plane exaudiri discernique articulatim;
  558. servat enim formaturam servatque figuram.
  559. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  560. per multum confundi verba necessest
  561. et conturbari vocem, dum transvolat auras.