De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  2. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  3. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  4. et quasi permanare per intervallum.
  5. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  6. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  7. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  8. per totum caeli spatium diffundere sese
  9. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  10. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  11. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  12. quone vides citius debere et longius ire
  13. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  14. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  15. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  16. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  17. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  18. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  19. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  20. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  21. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  22. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  23. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  24. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  25. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  26. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  27. nec variae cessant voces volitare per auras.
  28. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  29. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  30. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  31. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  32. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  33. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  34. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  35. cernere odorari licet et sentire sonare.
  36. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  37. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  38. cernitur in luce et claro candore, necessest
  39. consimili causa tactum visumque moveri.
  40. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  41. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  42. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  43. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  44. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  45. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  46. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  47. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  48. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  49. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  50. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  51. efficit ut videamus et internoscere curat;
  52. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  53. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  54. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  55. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  56. propterea fit uti videamus quam procul absit
  57. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  58. et nostros oculos perterget longior aura,
  59. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  60. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  61. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  62. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  63. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  64. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  65. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  66. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  67. particulam venti sentire et frigoris eius,
  68. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  69. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  70. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  71. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  72. tangimus extremum saxi summumque colorem
  73. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  74. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  75. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  76. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  77. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  78. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  79. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  80. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  81. primus enim citra postes tum cernitur ,
  82. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  83. post extraria lux oculos perterget et
  84. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  85. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  86. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  87. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  88. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  89. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  90. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  91. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  92. atque alium prae se propellens volvit,
  93. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  94. distare ab speculo tantum semota videtur.
  95. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  96. ---
  97. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  98. binis quoniam res confit utraque.
  99. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  100. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  101. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  102. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  103. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  104. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  105. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  106. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  107. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  108. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  109. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  110. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  111. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  112. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  113. omnia per flexos aditus educta licebit
  114. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  115. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  116. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  117. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  118. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  119. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  120. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  121. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  122. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  123. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  124. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  125. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  126. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  127. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  128. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  129. omnia quandoquidem cogit natura referri
  130. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  131. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  132. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  133. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  134. per purum simulacra feruntur
  135. et feriunt oculos turbantia composituras.
  136. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  137. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  138. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  139. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  140. arquati, quia luroris de corpore eorum
  141. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  142. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  143. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  144. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  145. propterea quia, cum propior caliginis
  146. ater init oculos prior et possedit apertos,
  147. insequitur candens confestim lucidus ,
  148. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  149. illius; nam multis partibus hic est
  150. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  151. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  152. atque pate fecit, quas ante obsederat
  153. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  154. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  155. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  156. propterea quia posterior caliginis
  157. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  158. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  159. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  160. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  161. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  162. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  163. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  164. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  165. per multum quia dum simulacra feruntur,
  166. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  167. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  168. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  169. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  170. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  171. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  172. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  173. si credis privatum lumine posse
  174. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  175. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  176. id quod nos umbram perhibere .
  177. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  178. lumine privatur solis qua cumque meantes
  179. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  180. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  181. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  182. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  183. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  184. propterea facile et spoliatur lumine terra
  185. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  186. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  187. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  188. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  189. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  190. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  191. hoc animi demum ratio discernere debet,
  192. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  193. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  194. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  195. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  196. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  197. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  198. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  199. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  200. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  201. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  202. solque pari ratione manere et luna videtur
  203. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  204. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  205. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  206. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  207. atria versari et circum cursare columnae
  208. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  209. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  210. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  211. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  212. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  213. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  214. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  215. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  216. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  217. inter eos solemque iacent immania ponti
  218. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  219. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  220. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  221. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  222. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  223. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  224. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  225. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  226. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  227. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  228. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  229. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  230. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  231. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  232. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  233. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  234. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  235. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  236. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  237. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  238. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  239. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  240. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  241. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  242. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  243. at maris ignaris in portu clauda videntur
  244. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  245. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  246. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  247. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  248. omnia converti sursumque supina reverti
  249. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  250. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  251. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  252. labier adversum nimbos atque ire superne
  253. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  254. At si forte oculo manus uni subdita supter
  255. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  256. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  257. bina lucernarum florentia lumina flammis