De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae quasi cuduntur perque intervallum
  2. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  3. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  4. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  5. qua propter simulacra pari ratione necessest
  6. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  7. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  8. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  9. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  10. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  11. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  12. et quasi permanare per intervallum.
  13. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  14. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  15. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  16. per totum caeli spatium diffundere sese
  17. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  18. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  19. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  20. quone vides citius debere et longius ire
  21. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  22. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  23. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  24. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  25. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  26. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  27. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  28. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  29. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  30. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  31. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  32. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  33. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  34. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  35. nec variae cessant voces volitare per auras.
  36. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  37. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  38. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  39. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  40. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  41. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  42. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  43. cernere odorari licet et sentire sonare.
  44. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  45. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  46. cernitur in luce et claro candore, necessest
  47. consimili causa tactum visumque moveri.
  48. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  49. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  50. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  51. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  52. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  53. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  54. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  55. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  56. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  57. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  58. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  59. efficit ut videamus et internoscere curat;
  60. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  61. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  62. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  63. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  64. propterea fit uti videamus quam procul absit
  65. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  66. et nostros oculos perterget longior aura,
  67. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  68. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  69. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  70. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  71. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  72. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  73. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  74. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  75. particulam venti sentire et frigoris eius,
  76. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  77. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  78. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  79. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  80. tangimus extremum saxi summumque colorem
  81. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  82. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  83. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  84. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  85. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  86. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  87. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  88. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  89. primus enim citra postes tum cernitur ,
  90. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  91. post extraria lux oculos perterget et
  92. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  93. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  94. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  95. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  96. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  97. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  98. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  99. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  100. atque alium prae se propellens volvit,
  101. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  102. distare ab speculo tantum semota videtur.
  103. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  104. ---
  105. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  106. binis quoniam res confit utraque.
  107. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  108. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  109. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  110. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  111. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  112. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  113. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  114. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  115. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  116. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  117. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  118. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  119. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  120. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  121. omnia per flexos aditus educta licebit
  122. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  123. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  124. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  125. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  126. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  127. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  128. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  129. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  130. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  131. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  132. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  133. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  134. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  135. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  136. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  137. omnia quandoquidem cogit natura referri
  138. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  139. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  140. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  141. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  142. per purum simulacra feruntur
  143. et feriunt oculos turbantia composituras.
  144. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  145. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  146. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  147. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  148. arquati, quia luroris de corpore eorum
  149. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  150. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  151. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  152. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  153. propterea quia, cum propior caliginis
  154. ater init oculos prior et possedit apertos,
  155. insequitur candens confestim lucidus ,
  156. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  157. illius; nam multis partibus hic est
  158. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  159. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  160. atque pate fecit, quas ante obsederat
  161. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  162. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  163. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  164. propterea quia posterior caliginis
  165. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  166. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  167. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  168. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  169. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  170. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  171. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  172. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  173. per multum quia dum simulacra feruntur,
  174. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  175. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  176. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  177. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  178. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  179. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  180. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  181. si credis privatum lumine posse
  182. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  183. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  184. id quod nos umbram perhibere .
  185. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  186. lumine privatur solis qua cumque meantes
  187. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  188. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  189. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  190. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  191. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  192. propterea facile et spoliatur lumine terra
  193. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  194. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  195. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  196. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  197. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  198. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  199. hoc animi demum ratio discernere debet,
  200. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  201. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  202. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  203. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  204. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  205. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  206. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  207. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  208. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  209. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  210. solque pari ratione manere et luna videtur
  211. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  212. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  213. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  214. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  215. atria versari et circum cursare columnae
  216. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  217. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  218. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  219. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  220. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  221. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  222. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  223. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  224. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  225. inter eos solemque iacent immania ponti
  226. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  227. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  228. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  229. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  230. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  231. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  232. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  233. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  234. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  235. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  236. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  237. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  238. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  239. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  240. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  241. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  242. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  243. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  244. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  245. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  246. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  247. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  248. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  249. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  250. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  251. at maris ignaris in portu clauda videntur
  252. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  253. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  254. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  255. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  256. omnia converti sursumque supina reverti
  257. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  258. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  259. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  260. labier adversum nimbos atque ire superne
  261. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  262. At si forte oculo manus uni subdita supter
  263. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  264. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  265. bina lucernarum florentia lumina flammis
  266. binaque per totas aedis geminare supellex
  267. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  268. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  269. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  270. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  271. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  272. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  273. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  274. mutare et campos pedibus transire videmur,
  275. et sonitus audire, severa silentia noctis
  276. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  277. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  278. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  279. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  280. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  281. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  282. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  283. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  284. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  285. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  286. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  287. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  288. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  289. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  290. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  291. notitiam veri quae res falsique crearit
  292. et dubium certo quae res differre probarit.
  293. invenies primis ab sensibus esse creatam
  294. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  295. nam maiore fide debet reperirier illud,
  296. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  297. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  298. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  299. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  300. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  301. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  302. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  303. an confutabunt nares oculive revincent?
  304. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  305. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  306. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  307. et seorsum varios rerum sentire colores
  308. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  309. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  310. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  311. non possint alios alii convincere sensus.
  312. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  313. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  314. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  315. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  316. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  317. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  318. reddere mendose causas utriusque figurae,
  319. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  320. et violare fidem primam et convellere tota
  321. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  322. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  323. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  324. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  325. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  326. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  327. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  328. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  329. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  330. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  331. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  332. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  333. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  334. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  335. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  336. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  337. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  338. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  339. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  340. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  341. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst