De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  2. quae quasi cuduntur perque intervallum
  3. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  4. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  5. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  6. qua propter simulacra pari ratione necessest
  7. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  8. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  9. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  10. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  11. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  12. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  13. et quasi permanare per intervallum.
  14. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  15. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  16. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  17. per totum caeli spatium diffundere sese
  18. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  19. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  20. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  21. quone vides citius debere et longius ire
  22. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  23. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  24. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  25. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  26. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  27. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  28. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  29. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  30. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  31. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  32. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  33. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  34. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  35. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  36. nec variae cessant voces volitare per auras.
  37. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  38. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  39. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  40. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  41. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  42. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  43. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  44. cernere odorari licet et sentire sonare.
  45. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  46. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  47. cernitur in luce et claro candore, necessest
  48. consimili causa tactum visumque moveri.
  49. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  50. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  51. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  52. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  53. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  54. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  55. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  56. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  57. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  58. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  59. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  60. efficit ut videamus et internoscere curat;
  61. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  62. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  63. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  64. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  65. propterea fit uti videamus quam procul absit
  66. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  67. et nostros oculos perterget longior aura,
  68. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  69. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  70. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  71. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  72. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  73. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  74. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  75. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  76. particulam venti sentire et frigoris eius,
  77. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  78. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  79. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  80. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  81. tangimus extremum saxi summumque colorem
  82. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  83. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  84. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  85. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  86. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  87. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  88. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  89. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  90. primus enim citra postes tum cernitur ,
  91. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  92. post extraria lux oculos perterget et
  93. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  94. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  95. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  96. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  97. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  98. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  99. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  100. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  101. atque alium prae se propellens volvit,
  102. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  103. distare ab speculo tantum semota videtur.
  104. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  105. ---
  106. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  107. binis quoniam res confit utraque.
  108. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  109. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  110. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  111. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  112. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  113. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  114. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  115. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  116. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  117. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  118. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  119. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  120. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  121. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  122. omnia per flexos aditus educta licebit
  123. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  124. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  125. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  126. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  127. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  128. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  129. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  130. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  131. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  132. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  133. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  134. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  135. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  136. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  137. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  138. omnia quandoquidem cogit natura referri
  139. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  140. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  141. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  142. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  143. per purum simulacra feruntur
  144. et feriunt oculos turbantia composituras.
  145. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  146. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  147. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  148. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  149. arquati, quia luroris de corpore eorum
  150. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  151. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  152. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  153. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  154. propterea quia, cum propior caliginis
  155. ater init oculos prior et possedit apertos,
  156. insequitur candens confestim lucidus ,
  157. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  158. illius; nam multis partibus hic est
  159. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  160. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  161. atque pate fecit, quas ante obsederat
  162. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  163. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  164. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  165. propterea quia posterior caliginis
  166. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  167. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  168. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  169. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  170. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  171. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  172. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  173. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  174. per multum quia dum simulacra feruntur,
  175. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  176. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  177. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  178. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  179. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  180. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  181. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  182. si credis privatum lumine posse
  183. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  184. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  185. id quod nos umbram perhibere .
  186. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  187. lumine privatur solis qua cumque meantes
  188. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  189. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  190. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  191. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  192. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  193. propterea facile et spoliatur lumine terra
  194. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  195. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  196. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  197. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  198. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  199. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  200. hoc animi demum ratio discernere debet,
  201. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  202. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  203. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  204. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  205. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  206. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  207. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  208. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  209. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  210. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  211. solque pari ratione manere et luna videtur
  212. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  213. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  214. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  215. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  216. atria versari et circum cursare columnae
  217. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  218. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  219. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  220. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  221. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  222. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  223. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  224. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  225. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  226. inter eos solemque iacent immania ponti
  227. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  228. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  229. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  230. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  231. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  232. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  233. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  234. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  235. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  236. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  237. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  238. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  239. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  240. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  241. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  242. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  243. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  244. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  245. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  246. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  247. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  248. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  249. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  250. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  251. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  252. at maris ignaris in portu clauda videntur
  253. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  254. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  255. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  256. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  257. omnia converti sursumque supina reverti
  258. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  259. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  260. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  261. labier adversum nimbos atque ire superne
  262. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  263. At si forte oculo manus uni subdita supter
  264. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  265. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  266. bina lucernarum florentia lumina flammis
  267. binaque per totas aedis geminare supellex
  268. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  269. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  270. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  271. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  272. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  273. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  274. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  275. mutare et campos pedibus transire videmur,
  276. et sonitus audire, severa silentia noctis
  277. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  278. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  279. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  280. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  281. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  282. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  283. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  284. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  285. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  286. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  287. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  288. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  289. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  290. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  291. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  292. notitiam veri quae res falsique crearit
  293. et dubium certo quae res differre probarit.
  294. invenies primis ab sensibus esse creatam
  295. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  296. nam maiore fide debet reperirier illud,
  297. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  298. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  299. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  300. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  301. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  302. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  303. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  304. an confutabunt nares oculive revincent?
  305. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  306. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  307. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  308. et seorsum varios rerum sentire colores
  309. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  310. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  311. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  312. non possint alios alii convincere sensus.
  313. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  314. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  315. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  316. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  317. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  318. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  319. reddere mendose causas utriusque figurae,
  320. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  321. et violare fidem primam et convellere tota
  322. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  323. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  324. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  325. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  326. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.