De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  2. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  3. Principio persaepe levis res atque minutis
  4. corporibus factas celeris licet esse videre.
  5. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  6. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  7. quae quasi cuduntur perque intervallum
  8. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  9. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  10. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  11. qua propter simulacra pari ratione necessest
  12. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  13. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  14. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  15. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  16. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  17. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  18. et quasi permanare per intervallum.
  19. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  20. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  21. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  22. per totum caeli spatium diffundere sese
  23. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  24. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  25. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  26. quone vides citius debere et longius ire
  27. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  28. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  29. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  30. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  31. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  32. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  33. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  34. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  35. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  36. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  37. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  38. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  39. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  40. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  41. nec variae cessant voces volitare per auras.
  42. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  43. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  44. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  45. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  46. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  47. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  48. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  49. cernere odorari licet et sentire sonare.
  50. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  51. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  52. cernitur in luce et claro candore, necessest
  53. consimili causa tactum visumque moveri.
  54. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  55. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  56. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  57. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  58. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  59. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  60. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  61. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  62. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  63. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  64. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  65. efficit ut videamus et internoscere curat;
  66. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  67. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  68. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  69. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  70. propterea fit uti videamus quam procul absit
  71. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  72. et nostros oculos perterget longior aura,
  73. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  74. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  75. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  76. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  77. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  78. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  79. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  80. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  81. particulam venti sentire et frigoris eius,
  82. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  83. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  84. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  85. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  86. tangimus extremum saxi summumque colorem
  87. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  88. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  89. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  90. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  91. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  92. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  93. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  94. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  95. primus enim citra postes tum cernitur ,
  96. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  97. post extraria lux oculos perterget et
  98. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  99. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  100. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  101. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  102. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  103. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  104. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  105. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  106. atque alium prae se propellens volvit,
  107. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  108. distare ab speculo tantum semota videtur.
  109. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  110. ---
  111. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  112. binis quoniam res confit utraque.
  113. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  114. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  115. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  116. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum