De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  2. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  3. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  4. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  5. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  6. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  7. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  8. Principio persaepe levis res atque minutis
  9. corporibus factas celeris licet esse videre.
  10. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  11. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  12. quae quasi cuduntur perque intervallum
  13. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  14. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  15. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  16. qua propter simulacra pari ratione necessest
  17. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  18. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  19. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  20. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  21. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  22. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  23. et quasi permanare per intervallum.
  24. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  25. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  26. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  27. per totum caeli spatium diffundere sese
  28. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  29. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  30. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  31. quone vides citius debere et longius ire
  32. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  33. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  34. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  35. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  36. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  37. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  38. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  39. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  40. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  41. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  42. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  43. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  44. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  45. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  46. nec variae cessant voces volitare per auras.
  47. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  48. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  49. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  50. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  51. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  52. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  53. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  54. cernere odorari licet et sentire sonare.
  55. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  56. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  57. cernitur in luce et claro candore, necessest
  58. consimili causa tactum visumque moveri.
  59. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  60. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  61. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  62. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  63. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  64. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  65. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;