De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed potius tali facto recreata valescat,
  2. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  3. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  4. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  5. carmine Pierio rationem exponere nostram
  6. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  7. si tibi forte animum tali ratione tenere
  8. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  9. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  10. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  11. qualia sint et quam variis distantia formis
  12. sponte sua volitent aeterno percita motu
  13. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  14. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  15. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  16. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  17. atque animi quoniam docui natura quid esset
  18. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  19. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  20. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  21. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  22. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  23. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  24. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  25. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  26. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  27. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  28. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  29. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  30. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  31. effugere aut umbras inter vivos volitare
  32. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  33. cum corpus simul atque animi natura perempta
  34. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  35. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  36. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  37. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  38. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  39. corpora res multae, partim diffusa solute,
  40. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  41. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  42. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  43. et vituli cum membranas de corpore summo
  44. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  45. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  46. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  47. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  48. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  49. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  50. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  51. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  52. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  53. quo fuerint et formai servare figuram,
  54. et multo citius, quanto minus indupediri
  55. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  56. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  57. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  58. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  59. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  60. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  61. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  62. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  63. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  64. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  65. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  66. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  67. omnia conrident correpta luce diei.
  68. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  69. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  70. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  71. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  72. quae volgo volitant subtili praedita filo
  73. nec singillatim possunt secreta videri.
  74. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  75. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  76. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  77. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  78. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  79. at contra tenuis summi membrana coloris
  80. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  81. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  82. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  83. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  84. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  85. exin imaginibus missis consistere eorum.
  86. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  87. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  88. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  89. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  90. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  91. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  92. nec ratione alia servari posse videntur,
  93. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  94. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  95. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  96. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  97. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  98. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  99. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  100. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  101. tertia pars nulla possit ratione videri.
  102. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  103. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  104. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  105. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  106. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  107. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  108. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  109. habrotonique graves et tristia centaurea,
  110. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  111. ---
  112. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  113. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  114. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  115. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  116. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  117. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  118. quae multis formata modis sublime feruntur,
  119. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  120. cernimus et mundi speciem violare serenam
  121. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  122. ora volare videntur et umbram ducere late,
  123. inter dum magni montes avolsaque saxa
  124. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  125. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  126. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  127. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  128. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  129. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  130. ---
  131. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  132. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  133. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  134. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  135. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  136. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  137. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  138. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  139. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  140. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  141. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  142. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  143. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  144. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  145. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  146. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  147. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  148. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  149. sic ab rebus item simili ratione necessest
  150. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  151. multa modis multis in cunctas undique partis;
  152. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  153. res ibi respondent simili forma atque colore.
  154. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  155. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  156. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  157. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  158. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  159. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  160. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  161. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  162. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  163. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  164. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  165. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  166. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  167. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  168. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  169. Principio persaepe levis res atque minutis
  170. corporibus factas celeris licet esse videre.
  171. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  172. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  173. quae quasi cuduntur perque intervallum
  174. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  175. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  176. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  177. qua propter simulacra pari ratione necessest
  178. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  179. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  180. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  181. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  182. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  183. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  184. et quasi permanare per intervallum.
  185. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  186. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  187. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  188. per totum caeli spatium diffundere sese
  189. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  190. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  191. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  192. quone vides citius debere et longius ire
  193. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  194. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  195. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  196. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  197. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  198. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  199. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  200. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  201. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  202. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  203. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  204. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  205. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  206. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  207. nec variae cessant voces volitare per auras.
  208. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  209. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  210. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  211. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  212. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  213. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  214. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  215. cernere odorari licet et sentire sonare.
  216. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  217. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  218. cernitur in luce et claro candore, necessest
  219. consimili causa tactum visumque moveri.
  220. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  221. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  222. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  223. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  224. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  225. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  226. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  227. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  228. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  229. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  230. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  231. efficit ut videamus et internoscere curat;
  232. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  233. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  234. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  235. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  236. propterea fit uti videamus quam procul absit
  237. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  238. et nostros oculos perterget longior aura,
  239. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.