De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic ab rebus item simili ratione necessest
  2. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  3. multa modis multis in cunctas undique partis;
  4. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  5. res ibi respondent simili forma atque colore.
  6. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  7. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  8. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  9. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  10. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  11. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  12. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  13. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  14. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  15. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  16. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  17. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  18. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  19. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  20. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  21. Principio persaepe levis res atque minutis
  22. corporibus factas celeris licet esse videre.
  23. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  24. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  25. quae quasi cuduntur perque intervallum
  26. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  27. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  28. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  29. qua propter simulacra pari ratione necessest
  30. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  31. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  32. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  33. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  34. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  35. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  36. et quasi permanare per intervallum.
  37. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  38. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  39. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  40. per totum caeli spatium diffundere sese
  41. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  42. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  43. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  44. quone vides citius debere et longius ire
  45. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  46. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  47. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  48. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  49. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  50. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  51. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  52. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  53. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  54. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  55. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  56. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  57. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  58. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  59. nec variae cessant voces volitare per auras.
  60. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  61. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  62. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  63. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  64. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  65. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  66. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  67. cernere odorari licet et sentire sonare.
  68. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  69. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  70. cernitur in luce et claro candore, necessest
  71. consimili causa tactum visumque moveri.
  72. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  73. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  74. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  75. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  76. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  77. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  78. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  79. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  80. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  81. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  82. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  83. efficit ut videamus et internoscere curat;
  84. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  85. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  86. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  87. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  88. propterea fit uti videamus quam procul absit
  89. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  90. et nostros oculos perterget longior aura,
  91. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  92. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  93. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  94. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  95. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  96. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  97. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  98. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  99. particulam venti sentire et frigoris eius,
  100. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  101. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  102. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  103. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  104. tangimus extremum saxi summumque colorem
  105. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  106. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  107. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  108. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  109. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  110. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  111. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  112. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  113. primus enim citra postes tum cernitur ,
  114. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  115. post extraria lux oculos perterget et
  116. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  117. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  118. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  119. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  120. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  121. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  122. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  123. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  124. atque alium prae se propellens volvit,
  125. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  126. distare ab speculo tantum semota videtur.
  127. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  128. ---
  129. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  130. binis quoniam res confit utraque.
  131. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  132. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  133. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  134. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  135. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  136. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  137. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  138. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  139. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  140. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  141. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  142. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  143. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  144. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  145. omnia per flexos aditus educta licebit
  146. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  147. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  148. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  149. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  150. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  151. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  152. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  153. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  154. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  155. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  156. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  157. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  158. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  159. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  160. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  161. omnia quandoquidem cogit natura referri
  162. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  163. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  164. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  165. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  166. per purum simulacra feruntur
  167. et feriunt oculos turbantia composituras.
  168. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  169. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  170. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  171. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  172. arquati, quia luroris de corpore eorum
  173. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  174. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  175. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  176. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  177. propterea quia, cum propior caliginis
  178. ater init oculos prior et possedit apertos,
  179. insequitur candens confestim lucidus ,
  180. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  181. illius; nam multis partibus hic est
  182. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  183. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  184. atque pate fecit, quas ante obsederat
  185. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  186. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  187. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  188. propterea quia posterior caliginis
  189. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  190. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  191. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  192. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  193. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  194. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  195. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  196. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  197. per multum quia dum simulacra feruntur,
  198. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  199. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  200. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  201. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  202. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  203. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  204. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  205. si credis privatum lumine posse
  206. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  207. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  208. id quod nos umbram perhibere .
  209. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  210. lumine privatur solis qua cumque meantes
  211. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  212. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  213. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  214. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  215. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  216. propterea facile et spoliatur lumine terra
  217. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  218. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  219. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  220. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  221. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  222. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  223. hoc animi demum ratio discernere debet,
  224. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  225. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  226. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  227. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  228. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  229. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  230. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  231. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  232. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  233. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  234. solque pari ratione manere et luna videtur
  235. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  236. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  237. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  238. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  239. atria versari et circum cursare columnae
  240. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  241. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  242. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  243. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  244. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  245. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  246. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  247. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  248. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  249. inter eos solemque iacent immania ponti
  250. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  251. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  252. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  253. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  254. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  255. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  256. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  257. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  258. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  259. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  260. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  261. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  262. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  263. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  264. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  265. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  266. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  267. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  268. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  269. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  270. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  271. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  272. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  273. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  274. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  275. at maris ignaris in portu clauda videntur
  276. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  277. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  278. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  279. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  280. omnia converti sursumque supina reverti
  281. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  282. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  283. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  284. labier adversum nimbos atque ire superne
  285. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  286. At si forte oculo manus uni subdita supter
  287. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  288. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  289. bina lucernarum florentia lumina flammis
  290. binaque per totas aedis geminare supellex
  291. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  292. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  293. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  294. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  295. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  296. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  297. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  298. mutare et campos pedibus transire videmur,
  299. et sonitus audire, severa silentia noctis
  300. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  301. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  302. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  303. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  304. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  305. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  306. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  307. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  308. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  309. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  310. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  311. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  312. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  313. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  314. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  315. notitiam veri quae res falsique crearit
  316. et dubium certo quae res differre probarit.
  317. invenies primis ab sensibus esse creatam
  318. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  319. nam maiore fide debet reperirier illud,
  320. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  321. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  322. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  323. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  324. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  325. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  326. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  327. an confutabunt nares oculive revincent?
  328. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  329. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  330. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  331. et seorsum varios rerum sentire colores
  332. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  333. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  334. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  335. non possint alios alii convincere sensus.
  336. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  337. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  338. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  339. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  340. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  341. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  342. reddere mendose causas utriusque figurae,
  343. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  344. et violare fidem primam et convellere tota
  345. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  346. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  347. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  348. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  349. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  350. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  351. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  352. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  353. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  354. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  355. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  356. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  357. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  358. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  359. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  360. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  361. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  362. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  363. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  364. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  365. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  366. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  367. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  368. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  369. quippe per angustum turba maiore coorta
  370. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  371. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  372. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  373. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  374. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  375. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  376. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  377. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  378. praesertim si cum summost clamore profusus.
  379. ergo corpoream vocem constare necessest,
  380. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  381. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  382. principiorum et item levor levore creatur;
  383. nec simili penetrant auris primordia forma,
  384. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  385. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  386. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  387. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  388. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  389. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  390. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  391. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  392. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  393. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  394. plane exaudiri discernique articulatim;
  395. servat enim formaturam servatque figuram.
  396. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  397. per multum confundi verba necessest
  398. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  399. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  400. internoscere, verborum sententia quae sit;
  401. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  402. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  403. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  404. in multas igitur voces vox una repente
  405. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  406. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  407. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  408. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  409. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  410. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  411. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  412. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  413. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  414. palantis comites com montis inter opacos
  415. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  416. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  417. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  418. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  419. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  420. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  421. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  422. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  423. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  424. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  425. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  426. pinea semiferi capitis velamina quassans
  427. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  428. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  429. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  430. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  431. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  432. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  433. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  434. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  435. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  436. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  437. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  438. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  439. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  440. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  441. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  442. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  443. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  444. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  445. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  446. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  447. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  448. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  449. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  450. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  451. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  452. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  453. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  454. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  455. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  456. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  457. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  458. siquis forte manu premere ac siccare .
  459. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  460. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  461. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  462. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  463. umida linguai circum sudantia templa;
  464. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  465. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  466. deinde voluptas est e suco fine palati;
  467. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  468. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  469. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  470. dum modo quod capias concoctum didere possis
  471. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  472. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  473. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  474. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  475. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  476. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  477. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  478. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  479. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  480. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  481. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  482. principio meminisse decet quae diximus ante,
  483. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  484. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  485. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  486. extima membrorum circumcaesura ,
  487. proinde et seminibus constant variantque figura.
  488. semina cum porro distent, differre necessest
  489. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  490. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  491. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  492. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  493. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  494. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  495. proinde foraminibus debent differe figurae
  496. et variare viae proinde ac textura .
  497. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  498. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  499. contractabiliter caulas intrare palati,
  500. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  501. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  502. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  503. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  504. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  505. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  506. commutantur ibi positurae principiorum;
  507. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  508. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  509. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  510. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  511. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  512. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  513. tangat agam. primum res multas esse necessest
  514. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  515. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  516. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  517. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  518. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  519. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  520. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  521. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  522. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  523. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  524. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  525. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  526. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  527. est alio ut possit permitti longius alter;
  528. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  529. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  530. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  531. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  532. paulatim facilis distractus in auras;
  533. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  534. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  535. significat quod fracta magis redolere videntur
  536. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  537. deinde videre licet maioribus esse creatum
  538. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  539. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  540. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  541. investigare in qua sit regione locatum;
  542. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  543. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  544. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  545. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  546. in generest, sed item species rerum atque colores
  547. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  548. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  549. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  550. auroram clara consuetum voce vocare,
  551. noenu queunt rapidi contra constare leones
  552. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  553. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  554. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  555. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  556. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  557. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  558. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  559. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  560. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  561. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  562. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  563. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  564. multa modis multis in cunctas undique partis
  565. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  566. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  567. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  568. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  569. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  570. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  571. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  572. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  573. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  574. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  575. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  576. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  577. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  578. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  579. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  580. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  581. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  582. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  583. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  584. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  585. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  586. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  587. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  588. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  589. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  590. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  591. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  592. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  593. scire licet mentem simili ratione moveri
  594. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  595. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  596. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  597. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  598. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  599. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  600. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  601. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  602. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  603. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  604. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  605. nec dissentit eum mortis letique potitum
  606. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  607. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  608. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  609. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  610. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  611. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  612. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  613. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  614. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  615. copia particularum, ut possit suppeditare.
  616. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  617. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  618. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  619. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  620. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  621. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  622. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  623. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  624. omnia sub verbone creat natura paratque?
  625. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  626. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  627. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  628. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  629. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  630. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  631. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  632. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  633. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  634. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  635. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  636. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  637. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  638. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  639. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  640. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  641. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  642. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  643. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  644. ipse parat sese porro speratque futurum
  645. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  646. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  647. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  648. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  649. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  650. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  651. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  652. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  653. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  654. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  655. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  656. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  657. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  658. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  659. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  660. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  661. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  662. Illud in his rebus vitium vehementer
  663. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  664. lumina ne facias oculorum clara creata,
  665. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  666. proceros passus, ideo fastigia posse
  667. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  668. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  669. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  670. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  671. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  672. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  673. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  674. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  675. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  676. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  677. sed potius longe linguae praecessit origo
  678. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  679. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  680. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  681. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  682. at contra conferre manu certamina pugnae
  683. et lacerare artus foedareque membra cruore
  684. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  685. et volnus vitare prius natura
  686. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  687. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  688. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  689. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  690. haec igitur possunt utendi cognita causa
  691. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  692. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  693. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  694. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  695. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  696. utilitatis ob officium potuisse creari.
  697. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  698. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  699. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  700. multa modis multis docui, sed plurima debent
  701. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  702. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  703. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  704. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  705. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  706. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  707. et recreet vires inter datus, atque patentem
  708. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  709. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  710. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  711. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  712. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  713. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  714. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  715. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  716. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  717. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  718. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  719. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  720. dico animo nostro primum simulacra meandi
  721. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  722. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  723. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  724. id quod providet, illius rei constat imago,
  725. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  726. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  727. per membra atque artus animai dissita vis est;
  728. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  729. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  730. paulatim moles protruditur atque movetur.
  731. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  732. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  733. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  734. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  735. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  736. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  737. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  738. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  739. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  740. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  741. trudit agens magnam magno molimine navem
  742. et manus una regit quanto vis impete euntem
  743. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  744. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  745. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  746. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  747. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  748. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  749. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  750. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  751. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  752. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  753. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  754. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  755. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  756. vis animae partimque foras eiecta recessit
  757. et partim contrusa magis concessit in altum;
  758. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  759. nam dubium non est, animai quin opera sit
  760. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  761. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  762. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  763. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  764. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  765. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  766. unde reconflari sensus per membra repente
  767. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  768. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  769. perturbari anima et corpus languescere possit,
  770. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  771. Principio externa corpus de parte necessum est,
  772. quoniam vicinum tangitur auris,
  773. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  774. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  775. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  776. interiorem etiam partem spirantibus
  777. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  778. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  779. perveniant plagae per parva foramina nobis
  780. corporis ad primas partis elementaque prima,
  781. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  782. conturbantur enim positurae principiorum
  783. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  784. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  785. pars etiam distracta per artus non queat esse
  786. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  787. inter enim saepit coetus natura viasque.
  788. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  789. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  790. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  791. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  792. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  793. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  794. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  795. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  796. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  797. corpora conturbant magno contusa labore.
  798. fit ratione eadem coniectus parte animai
  799. altior atque foras eiectus largior eius,
  800. et divisior inter se ac distractior intus.
  801. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  802. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  803. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  804. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  805. causidici causas agere et componere leges,
  806. induperatores pugnare ac proelia obire,
  807. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  808. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  809. semper et inventam patriis exponere chartis.
  810. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  811. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  812. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  813. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  814. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  815. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  816. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  817. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  818. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  819. cernere saltantis et mollia membra moventis
  820. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  821. auribus accipere et consessum cernere eundem
  822. scenaique simul varios splendere decores.
  823. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  824. et quibus in rebus consuerint esse operati
  825. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  826. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  827. in somnis sudare tamen spirareque semper
  828. et quasi de palma summas contendere viris
  829. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  830. venantumque canes in molli saepe quiete
  831. iactant crura tamen subito vocisque repente
  832. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  833. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  834. expergefactique secuntur inania saepe
  835. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  836. donec discussis redeant erroribus ad se.
  837. at consueta domi catulorum blanda propago
  838. discutere et corpus de terra corripere instant,
  839. iactant crura tamen subito vocisque repente
  840. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  841. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  842. expergefactique secuntur inania saepe
  843. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  844. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  845. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  846. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  847. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  848. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  849. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  850. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  851. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  852. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  853. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  854. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  855. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  856. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  857. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  858. indicioque sui facti persaepe fuere.
  859. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  860. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  861. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  862. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  863. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  864. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  865. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  866. somno devincti credunt se extollere vestem,
  867. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  868. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  869. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  870. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  871. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  872. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  873. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  874. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  875. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  876. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  877. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  878. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  879. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  880. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  881. per membra atque artus decedit corpore toto,
  882. in loca conveniens nervorum certa cietque
  883. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  884. inritata tument loca semine fitque voluntas
  885. eicere id quo se contendit dira lubido,
  886. incitat inritans loca turgida semine multo
  887. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  888. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  889. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,