De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  2. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  3. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  4. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  5. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  6. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  7. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  8. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  9. sic ab rebus item simili ratione necessest
  10. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  11. multa modis multis in cunctas undique partis;
  12. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  13. res ibi respondent simili forma atque colore.
  14. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  15. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  16. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  17. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  18. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  19. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  20. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  21. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  22. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  23. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  24. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  25. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  26. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  27. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  28. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  29. Principio persaepe levis res atque minutis
  30. corporibus factas celeris licet esse videre.
  31. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  32. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  33. quae quasi cuduntur perque intervallum
  34. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  35. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  36. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  37. qua propter simulacra pari ratione necessest
  38. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  39. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  40. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  41. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  42. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  43. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  44. et quasi permanare per intervallum.
  45. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  46. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  47. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  48. per totum caeli spatium diffundere sese
  49. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  50. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  51. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  52. quone vides citius debere et longius ire
  53. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  54. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  55. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  56. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  57. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  58. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  59. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  60. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  61. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  62. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  63. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  64. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  65. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  66. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  67. nec variae cessant voces volitare per auras.
  68. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  69. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  70. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  71. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  72. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  73. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  74. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  75. cernere odorari licet et sentire sonare.
  76. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  77. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  78. cernitur in luce et claro candore, necessest
  79. consimili causa tactum visumque moveri.
  80. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  81. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  82. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  83. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  84. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  85. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  86. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  87. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  88. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  89. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  90. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  91. efficit ut videamus et internoscere curat;
  92. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  93. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  94. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  95. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  96. propterea fit uti videamus quam procul absit
  97. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  98. et nostros oculos perterget longior aura,
  99. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  100. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  101. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  102. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  103. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  104. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  105. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  106. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  107. particulam venti sentire et frigoris eius,
  108. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  109. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  110. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  111. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  112. tangimus extremum saxi summumque colorem
  113. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  114. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  115. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  116. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  117. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  118. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  119. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  120. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  121. primus enim citra postes tum cernitur ,
  122. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  123. post extraria lux oculos perterget et
  124. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  125. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  126. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  127. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  128. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  129. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  130. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  131. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  132. atque alium prae se propellens volvit,
  133. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  134. distare ab speculo tantum semota videtur.
  135. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  136. ---
  137. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  138. binis quoniam res confit utraque.
  139. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  140. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  141. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  142. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  143. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  144. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  145. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  146. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  147. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  148. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  149. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  150. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  151. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  152. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  153. omnia per flexos aditus educta licebit
  154. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  155. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  156. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  157. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  158. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  159. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  160. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  161. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  162. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  163. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  164. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  165. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  166. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  167. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  168. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  169. omnia quandoquidem cogit natura referri
  170. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  171. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  172. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  173. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  174. per purum simulacra feruntur
  175. et feriunt oculos turbantia composituras.
  176. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  177. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  178. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  179. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  180. arquati, quia luroris de corpore eorum
  181. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  182. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  183. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  184. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  185. propterea quia, cum propior caliginis
  186. ater init oculos prior et possedit apertos,
  187. insequitur candens confestim lucidus ,
  188. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  189. illius; nam multis partibus hic est
  190. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  191. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  192. atque pate fecit, quas ante obsederat
  193. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  194. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  195. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  196. propterea quia posterior caliginis
  197. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  198. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  199. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  200. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  201. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  202. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  203. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  204. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  205. per multum quia dum simulacra feruntur,
  206. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  207. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  208. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  209. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  210. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  211. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  212. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  213. si credis privatum lumine posse
  214. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  215. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  216. id quod nos umbram perhibere .
  217. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  218. lumine privatur solis qua cumque meantes
  219. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  220. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  221. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  222. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  223. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  224. propterea facile et spoliatur lumine terra
  225. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  226. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  227. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  228. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  229. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  230. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  231. hoc animi demum ratio discernere debet,
  232. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  233. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  234. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  235. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  236. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  237. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  238. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  239. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  240. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  241. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  242. solque pari ratione manere et luna videtur
  243. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  244. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  245. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  246. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  247. atria versari et circum cursare columnae
  248. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  249. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  250. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  251. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  252. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  253. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  254. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  255. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  256. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  257. inter eos solemque iacent immania ponti
  258. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  259. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  260. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  261. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  262. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  263. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  264. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  265. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  266. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  267. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  268. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  269. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  270. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  271. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  272. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  273. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  274. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  275. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  276. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  277. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  278. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  279. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  280. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  281. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  282. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  283. at maris ignaris in portu clauda videntur
  284. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  285. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  286. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  287. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  288. omnia converti sursumque supina reverti
  289. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  290. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  291. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  292. labier adversum nimbos atque ire superne
  293. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  294. At si forte oculo manus uni subdita supter
  295. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  296. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  297. bina lucernarum florentia lumina flammis
  298. binaque per totas aedis geminare supellex
  299. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  300. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  301. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  302. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  303. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  304. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  305. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  306. mutare et campos pedibus transire videmur,
  307. et sonitus audire, severa silentia noctis
  308. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  309. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  310. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  311. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  312. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  313. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  314. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  315. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  316. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  317. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  318. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  319. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  320. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  321. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  322. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  323. notitiam veri quae res falsique crearit
  324. et dubium certo quae res differre probarit.
  325. invenies primis ab sensibus esse creatam
  326. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  327. nam maiore fide debet reperirier illud,
  328. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  329. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  330. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  331. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  332. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  333. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  334. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  335. an confutabunt nares oculive revincent?
  336. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  337. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  338. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  339. et seorsum varios rerum sentire colores
  340. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  341. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  342. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  343. non possint alios alii convincere sensus.
  344. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  345. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  346. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  347. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  348. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  349. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  350. reddere mendose causas utriusque figurae,
  351. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  352. et violare fidem primam et convellere tota
  353. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  354. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  355. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  356. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  357. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  358. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  359. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  360. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  361. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  362. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  363. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  364. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  365. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  366. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  367. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  368. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  369. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  370. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  371. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  372. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  373. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  374. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  375. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  376. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  377. quippe per angustum turba maiore coorta
  378. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  379. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  380. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  381. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  382. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  383. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  384. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  385. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  386. praesertim si cum summost clamore profusus.
  387. ergo corpoream vocem constare necessest,
  388. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  389. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  390. principiorum et item levor levore creatur;
  391. nec simili penetrant auris primordia forma,
  392. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  393. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  394. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  395. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  396. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  397. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  398. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  399. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  400. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  401. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  402. plane exaudiri discernique articulatim;
  403. servat enim formaturam servatque figuram.
  404. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  405. per multum confundi verba necessest
  406. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  407. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  408. internoscere, verborum sententia quae sit;
  409. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  410. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  411. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  412. in multas igitur voces vox una repente
  413. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  414. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  415. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  416. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  417. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  418. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  419. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  420. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  421. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  422. palantis comites com montis inter opacos
  423. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  424. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  425. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  426. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  427. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  428. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  429. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  430. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  431. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  432. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  433. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  434. pinea semiferi capitis velamina quassans
  435. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  436. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  437. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  438. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  439. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  440. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  441. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  442. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  443. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  444. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  445. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  446. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  447. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  448. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  449. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  450. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  451. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  452. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  453. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  454. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  455. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  456. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  457. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  458. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  459. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  460. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  461. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  462. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  463. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  464. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  465. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  466. siquis forte manu premere ac siccare .
  467. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  468. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  469. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  470. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  471. umida linguai circum sudantia templa;
  472. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  473. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  474. deinde voluptas est e suco fine palati;
  475. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  476. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  477. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  478. dum modo quod capias concoctum didere possis
  479. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  480. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  481. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  482. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  483. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  484. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  485. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  486. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  487. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  488. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  489. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  490. principio meminisse decet quae diximus ante,
  491. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  492. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  493. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  494. extima membrorum circumcaesura ,
  495. proinde et seminibus constant variantque figura.
  496. semina cum porro distent, differre necessest
  497. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  498. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  499. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  500. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  501. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  502. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  503. proinde foraminibus debent differe figurae
  504. et variare viae proinde ac textura .
  505. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  506. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  507. contractabiliter caulas intrare palati,
  508. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  509. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  510. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  511. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  512. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  513. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  514. commutantur ibi positurae principiorum;
  515. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  516. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  517. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  518. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  519. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  520. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  521. tangat agam. primum res multas esse necessest
  522. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  523. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  524. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  525. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  526. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  527. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  528. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  529. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  530. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  531. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  532. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  533. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  534. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  535. est alio ut possit permitti longius alter;
  536. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  537. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  538. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  539. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  540. paulatim facilis distractus in auras;
  541. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  542. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  543. significat quod fracta magis redolere videntur
  544. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  545. deinde videre licet maioribus esse creatum
  546. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  547. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  548. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  549. investigare in qua sit regione locatum;
  550. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  551. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  552. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  553. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  554. in generest, sed item species rerum atque colores
  555. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  556. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  557. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis