De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  2. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  3. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  4. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  5. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  6. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  7. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  8. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  9. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  10. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  11. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  12. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  13. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  14. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  15. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  16. sic ab rebus item simili ratione necessest
  17. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  18. multa modis multis in cunctas undique partis;
  19. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  20. res ibi respondent simili forma atque colore.
  21. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  22. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  23. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  24. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  25. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  26. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  27. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  28. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  29. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  30. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  31. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  32. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  33. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  34. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  35. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  36. Principio persaepe levis res atque minutis
  37. corporibus factas celeris licet esse videre.
  38. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  39. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  40. quae quasi cuduntur perque intervallum
  41. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  42. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  43. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  44. qua propter simulacra pari ratione necessest
  45. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  46. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  47. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  48. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  49. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  50. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  51. et quasi permanare per intervallum.
  52. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  53. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  54. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  55. per totum caeli spatium diffundere sese
  56. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  57. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  58. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  59. quone vides citius debere et longius ire
  60. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  61. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  62. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  63. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  64. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  65. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  66. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  67. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  68. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  69. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  70. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  71. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  72. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  73. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  74. nec variae cessant voces volitare per auras.
  75. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  76. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  77. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  78. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  79. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  80. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  81. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  82. cernere odorari licet et sentire sonare.
  83. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  84. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  85. cernitur in luce et claro candore, necessest
  86. consimili causa tactum visumque moveri.
  87. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  88. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  89. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  90. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  91. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  92. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  93. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  94. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  95. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  96. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  97. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  98. efficit ut videamus et internoscere curat;
  99. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  100. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  101. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  102. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  103. propterea fit uti videamus quam procul absit
  104. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  105. et nostros oculos perterget longior aura,
  106. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  107. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  108. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  109. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  110. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  111. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  112. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  113. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  114. particulam venti sentire et frigoris eius,
  115. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  116. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  117. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  118. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  119. tangimus extremum saxi summumque colorem
  120. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  121. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  122. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  123. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  124. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  125. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  126. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  127. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  128. primus enim citra postes tum cernitur ,
  129. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  130. post extraria lux oculos perterget et
  131. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.