De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  2. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  3. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  4. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  5. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  6. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  7. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  8. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  9. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  10. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  11. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  12. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  13. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  14. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  15. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  16. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  17. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  18. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  19. sic ab rebus item simili ratione necessest
  20. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  21. multa modis multis in cunctas undique partis;
  22. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  23. res ibi respondent simili forma atque colore.
  24. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  25. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  26. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  27. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  28. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  29. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  30. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  31. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  32. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  33. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  34. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  35. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  36. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  37. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  38. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  39. Principio persaepe levis res atque minutis
  40. corporibus factas celeris licet esse videre.
  41. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  42. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  43. quae quasi cuduntur perque intervallum
  44. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  45. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  46. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  47. qua propter simulacra pari ratione necessest
  48. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  49. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  50. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  51. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  52. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  53. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  54. et quasi permanare per intervallum.
  55. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  56. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  57. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  58. per totum caeli spatium diffundere sese
  59. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  60. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  61. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  62. quone vides citius debere et longius ire
  63. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  64. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  65. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  66. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  67. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  68. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  69. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  70. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  71. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  72. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  73. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  74. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  75. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  76. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  77. nec variae cessant voces volitare per auras.
  78. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  79. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  80. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  81. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  82. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  83. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  84. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  85. cernere odorari licet et sentire sonare.
  86. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  87. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  88. cernitur in luce et claro candore, necessest
  89. consimili causa tactum visumque moveri.
  90. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  91. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  92. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  93. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  94. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  95. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  96. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  97. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  98. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  99. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  100. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  101. efficit ut videamus et internoscere curat;
  102. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  103. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  104. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  105. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  106. propterea fit uti videamus quam procul absit
  107. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  108. et nostros oculos perterget longior aura,
  109. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  110. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  111. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  112. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  113. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  114. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  115. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  116. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  117. particulam venti sentire et frigoris eius,
  118. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  119. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  120. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  121. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  122. tangimus extremum saxi summumque colorem
  123. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  124. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  125. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  126. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  127. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  128. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  129. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  130. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  131. primus enim citra postes tum cernitur ,
  132. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  133. post extraria lux oculos perterget et
  134. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  135. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  136. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  137. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  138. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  139. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  140. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  141. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  142. atque alium prae se propellens volvit,
  143. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  144. distare ab speculo tantum semota videtur.
  145. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  146. ---
  147. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  148. binis quoniam res confit utraque.
  149. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  150. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  151. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  152. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  153. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  154. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  155. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  156. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  157. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  158. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  159. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  160. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  161. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  162. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  163. omnia per flexos aditus educta licebit
  164. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  165. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  166. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  167. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  168. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  169. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  170. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  171. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  172. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  173. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  174. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  175. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  176. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  177. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  178. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  179. omnia quandoquidem cogit natura referri
  180. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  181. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  182. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  183. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  184. per purum simulacra feruntur
  185. et feriunt oculos turbantia composituras.
  186. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  187. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis