De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  2. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  3. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  4. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  5. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  6. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  7. ---
  8. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  9. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  10. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  11. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  12. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  13. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  14. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  15. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  16. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  17. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  18. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  19. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  20. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  21. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  22. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  23. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  24. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  25. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  26. sic ab rebus item simili ratione necessest
  27. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  28. multa modis multis in cunctas undique partis;
  29. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  30. res ibi respondent simili forma atque colore.
  31. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  32. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  33. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  34. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  35. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  36. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  37. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  38. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  39. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  40. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  41. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  42. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  43. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  44. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  45. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  46. Principio persaepe levis res atque minutis
  47. corporibus factas celeris licet esse videre.
  48. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  49. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  50. quae quasi cuduntur perque intervallum
  51. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  52. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  53. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  54. qua propter simulacra pari ratione necessest
  55. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  56. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  57. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  58. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  59. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  60. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  61. et quasi permanare per intervallum.
  62. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  63. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  64. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  65. per totum caeli spatium diffundere sese
  66. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  67. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  68. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  69. quone vides citius debere et longius ire
  70. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  71. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  72. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  73. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  74. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  75. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  76. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  77. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  78. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  79. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  80. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  81. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  82. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  83. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  84. nec variae cessant voces volitare per auras.
  85. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  86. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  87. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  88. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  89. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  90. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  91. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  92. cernere odorari licet et sentire sonare.
  93. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  94. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  95. cernitur in luce et claro candore, necessest
  96. consimili causa tactum visumque moveri.
  97. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  98. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  99. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  100. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  101. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  102. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  103. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  104. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  105. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  106. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  107. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  108. efficit ut videamus et internoscere curat;
  109. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  110. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  111. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  112. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  113. propterea fit uti videamus quam procul absit
  114. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  115. et nostros oculos perterget longior aura,
  116. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  117. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  118. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  119. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  120. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  121. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  122. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  123. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  124. particulam venti sentire et frigoris eius,
  125. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  126. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  127. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  128. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  129. tangimus extremum saxi summumque colorem
  130. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  131. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  132. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  133. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  134. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  135. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  136. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  137. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  138. primus enim citra postes tum cernitur ,
  139. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  140. post extraria lux oculos perterget et
  141. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  142. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  143. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  144. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  145. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  146. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  147. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  148. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  149. atque alium prae se propellens volvit,
  150. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  151. distare ab speculo tantum semota videtur.
  152. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  153. ---
  154. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  155. binis quoniam res confit utraque.
  156. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  157. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  158. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  159. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  160. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  161. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  162. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  163. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  164. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  165. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  166. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  167. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  168. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  169. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  170. omnia per flexos aditus educta licebit