De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cernimus et mundi speciem violare serenam
  2. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  3. ora volare videntur et umbram ducere late,
  4. inter dum magni montes avolsaque saxa
  5. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  6. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  7. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  8. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  9. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  10. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  11. ---
  12. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  13. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  14. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  15. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  16. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  17. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  18. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  19. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  20. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  21. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  22. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  23. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  24. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  25. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  26. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  27. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  28. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  29. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  30. sic ab rebus item simili ratione necessest
  31. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  32. multa modis multis in cunctas undique partis;
  33. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  34. res ibi respondent simili forma atque colore.
  35. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  36. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  37. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  38. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  39. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  40. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  41. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  42. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  43. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  44. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  45. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  46. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  47. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  48. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  49. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  50. Principio persaepe levis res atque minutis
  51. corporibus factas celeris licet esse videre.
  52. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  53. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  54. quae quasi cuduntur perque intervallum
  55. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  56. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  57. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  58. qua propter simulacra pari ratione necessest
  59. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  60. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  61. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  62. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  63. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  64. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  65. et quasi permanare per intervallum.
  66. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  67. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  68. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  69. per totum caeli spatium diffundere sese
  70. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  71. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  72. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  73. quone vides citius debere et longius ire
  74. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  75. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  76. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  77. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  78. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  79. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  80. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  81. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  82. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  83. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  84. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  85. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  86. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  87. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  88. nec variae cessant voces volitare per auras.
  89. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  90. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  91. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  92. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  93. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  94. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  95. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  96. cernere odorari licet et sentire sonare.
  97. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  98. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  99. cernitur in luce et claro candore, necessest
  100. consimili causa tactum visumque moveri.
  101. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  102. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  103. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  104. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  105. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  106. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  107. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  108. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  109. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  110. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  111. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  112. efficit ut videamus et internoscere curat;
  113. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  114. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  115. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  116. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  117. propterea fit uti videamus quam procul absit
  118. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  119. et nostros oculos perterget longior aura,
  120. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  121. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  122. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  123. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  124. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  125. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  126. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  127. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  128. particulam venti sentire et frigoris eius,
  129. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  130. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  131. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  132. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  133. tangimus extremum saxi summumque colorem
  134. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  135. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  136. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  137. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  138. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  139. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  140. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  141. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  142. primus enim citra postes tum cernitur ,
  143. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  144. post extraria lux oculos perterget et
  145. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  146. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  147. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  148. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  149. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  150. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  151. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  152. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  153. atque alium prae se propellens volvit,
  154. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  155. distare ab speculo tantum semota videtur.
  156. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  157. ---
  158. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  159. binis quoniam res confit utraque.
  160. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  161. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  162. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  163. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  164. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  165. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  166. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  167. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  168. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  169. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  170. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  171. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  172. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  173. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  174. omnia per flexos aditus educta licebit
  175. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  176. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  177. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  178. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  179. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  180. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  181. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  182. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  183. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  184. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  185. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  186. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  187. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  188. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  189. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  190. omnia quandoquidem cogit natura referri
  191. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  192. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  193. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  194. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  195. per purum simulacra feruntur
  196. et feriunt oculos turbantia composituras.
  197. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  198. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  199. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  200. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  201. arquati, quia luroris de corpore eorum
  202. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  203. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  204. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  205. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  206. propterea quia, cum propior caliginis
  207. ater init oculos prior et possedit apertos,
  208. insequitur candens confestim lucidus ,
  209. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  210. illius; nam multis partibus hic est
  211. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  212. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  213. atque pate fecit, quas ante obsederat
  214. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  215. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  216. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  217. propterea quia posterior caliginis
  218. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  219. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  220. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  221. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  222. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  223. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  224. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  225. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  226. per multum quia dum simulacra feruntur,
  227. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  228. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  229. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  230. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  231. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  232. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  233. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  234. si credis privatum lumine posse
  235. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  236. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  237. id quod nos umbram perhibere .
  238. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  239. lumine privatur solis qua cumque meantes
  240. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  241. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  242. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  243. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  244. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  245. propterea facile et spoliatur lumine terra
  246. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  247. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  248. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  249. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  250. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  251. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  252. hoc animi demum ratio discernere debet,
  253. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  254. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  255. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  256. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  257. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  258. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  259. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  260. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  261. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  262. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  263. solque pari ratione manere et luna videtur
  264. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  265. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  266. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  267. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  268. atria versari et circum cursare columnae
  269. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  270. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  271. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  272. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  273. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  274. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  275. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  276. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  277. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  278. inter eos solemque iacent immania ponti
  279. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  280. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  281. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  282. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  283. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  284. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  285. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  286. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  287. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  288. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  289. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  290. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  291. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  292. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  293. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  294. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  295. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  296. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  297. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  298. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  299. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  300. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  301. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  302. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  303. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  304. at maris ignaris in portu clauda videntur
  305. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  306. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  307. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  308. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  309. omnia converti sursumque supina reverti
  310. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  311. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  312. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  313. labier adversum nimbos atque ire superne
  314. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  315. At si forte oculo manus uni subdita supter
  316. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  317. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  318. bina lucernarum florentia lumina flammis
  319. binaque per totas aedis geminare supellex
  320. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  321. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  322. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  323. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  324. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  325. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  326. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  327. mutare et campos pedibus transire videmur,
  328. et sonitus audire, severa silentia noctis
  329. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  330. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  331. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  332. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  333. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  334. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  335. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  336. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  337. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  338. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  339. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  340. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  341. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  342. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  343. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  344. notitiam veri quae res falsique crearit
  345. et dubium certo quae res differre probarit.
  346. invenies primis ab sensibus esse creatam
  347. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  348. nam maiore fide debet reperirier illud,
  349. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  350. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  351. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  352. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  353. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  354. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  355. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  356. an confutabunt nares oculive revincent?
  357. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  358. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  359. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  360. et seorsum varios rerum sentire colores
  361. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  362. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  363. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  364. non possint alios alii convincere sensus.
  365. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  366. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  367. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  368. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  369. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  370. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  371. reddere mendose causas utriusque figurae,
  372. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  373. et violare fidem primam et convellere tota
  374. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  375. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  376. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  377. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  378. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  379. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  380. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  381. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  382. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  383. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  384. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  385. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  386. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  387. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  388. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  389. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  390. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  391. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  392. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  393. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  394. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  395. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  396. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  397. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  398. quippe per angustum turba maiore coorta
  399. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  400. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  401. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  402. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  403. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  404. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  405. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  406. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  407. praesertim si cum summost clamore profusus.
  408. ergo corpoream vocem constare necessest,
  409. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  410. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  411. principiorum et item levor levore creatur;
  412. nec simili penetrant auris primordia forma,
  413. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  414. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  415. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  416. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  417. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  418. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  419. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  420. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  421. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  422. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  423. plane exaudiri discernique articulatim;
  424. servat enim formaturam servatque figuram.
  425. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  426. per multum confundi verba necessest
  427. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  428. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  429. internoscere, verborum sententia quae sit;
  430. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  431. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  432. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  433. in multas igitur voces vox una repente
  434. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  435. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  436. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  437. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  438. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  439. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  440. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  441. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  442. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  443. palantis comites com montis inter opacos
  444. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  445. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  446. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  447. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  448. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  449. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  450. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  451. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  452. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  453. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  454. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  455. pinea semiferi capitis velamina quassans
  456. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  457. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  458. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  459. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  460. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  461. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  462. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  463. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  464. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  465. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  466. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  467. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  468. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  469. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  470. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  471. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  472. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  473. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  474. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  475. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  476. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  477. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  478. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  479. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  480. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  481. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  482. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  483. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  484. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  485. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  486. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  487. siquis forte manu premere ac siccare .
  488. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  489. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  490. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  491. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  492. umida linguai circum sudantia templa;
  493. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  494. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  495. deinde voluptas est e suco fine palati;
  496. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  497. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  498. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  499. dum modo quod capias concoctum didere possis
  500. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  501. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  502. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  503. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  504. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  505. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  506. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  507. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  508. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  509. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  510. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  511. principio meminisse decet quae diximus ante,
  512. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  513. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  514. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  515. extima membrorum circumcaesura ,
  516. proinde et seminibus constant variantque figura.
  517. semina cum porro distent, differre necessest
  518. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  519. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  520. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  521. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  522. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  523. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  524. proinde foraminibus debent differe figurae
  525. et variare viae proinde ac textura .
  526. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  527. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  528. contractabiliter caulas intrare palati,
  529. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  530. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  531. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  532. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  533. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  534. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  535. commutantur ibi positurae principiorum;
  536. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  537. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  538. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  539. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  540. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  541. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  542. tangat agam. primum res multas esse necessest
  543. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  544. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  545. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  546. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  547. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  548. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  549. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  550. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  551. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  552. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  553. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  554. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  555. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  556. est alio ut possit permitti longius alter;
  557. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  558. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  559. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  560. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  561. paulatim facilis distractus in auras;
  562. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  563. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  564. significat quod fracta magis redolere videntur
  565. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  566. deinde videre licet maioribus esse creatum
  567. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  568. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  569. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  570. investigare in qua sit regione locatum;
  571. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  572. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  573. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  574. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  575. in generest, sed item species rerum atque colores
  576. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  577. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  578. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  579. auroram clara consuetum voce vocare,
  580. noenu queunt rapidi contra constare leones
  581. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  582. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  583. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  584. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  585. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  586. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  587. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  588. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  589. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  590. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  591. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  592. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  593. multa modis multis in cunctas undique partis
  594. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  595. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  596. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  597. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  598. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  599. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  600. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  601. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  602. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  603. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  604. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  605. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  606. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  607. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  608. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  609. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  610. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  611. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  612. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  613. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  614. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  615. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  616. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  617. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  618. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  619. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  620. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  621. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  622. scire licet mentem simili ratione moveri
  623. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  624. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  625. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  626. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  627. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  628. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  629. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  630. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  631. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  632. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  633. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  634. nec dissentit eum mortis letique potitum
  635. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  636. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  637. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  638. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  639. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  640. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  641. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  642. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  643. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  644. copia particularum, ut possit suppeditare.
  645. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  646. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  647. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  648. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  649. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  650. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  651. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  652. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  653. omnia sub verbone creat natura paratque?
  654. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  655. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  656. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  657. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  658. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  659. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  660. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  661. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  662. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  663. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  664. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  665. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  666. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  667. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  668. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  669. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  670. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  671. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  672. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  673. ipse parat sese porro speratque futurum
  674. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  675. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  676. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  677. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  678. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  679. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  680. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  681. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  682. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  683. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  684. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  685. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  686. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  687. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  688. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  689. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  690. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  691. Illud in his rebus vitium vehementer
  692. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  693. lumina ne facias oculorum clara creata,
  694. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  695. proceros passus, ideo fastigia posse
  696. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  697. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  698. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  699. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  700. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  701. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  702. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  703. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  704. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  705. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  706. sed potius longe linguae praecessit origo
  707. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  708. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  709. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  710. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  711. at contra conferre manu certamina pugnae
  712. et lacerare artus foedareque membra cruore
  713. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  714. et volnus vitare prius natura
  715. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  716. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  717. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  718. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  719. haec igitur possunt utendi cognita causa
  720. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  721. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  722. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  723. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  724. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  725. utilitatis ob officium potuisse creari.
  726. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  727. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  728. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  729. multa modis multis docui, sed plurima debent
  730. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  731. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  732. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  733. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  734. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  735. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  736. et recreet vires inter datus, atque patentem
  737. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  738. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  739. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  740. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  741. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  742. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  743. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  744. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  745. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  746. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  747. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  748. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  749. dico animo nostro primum simulacra meandi
  750. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  751. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  752. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  753. id quod providet, illius rei constat imago,
  754. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  755. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  756. per membra atque artus animai dissita vis est;
  757. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  758. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  759. paulatim moles protruditur atque movetur.
  760. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  761. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  762. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  763. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  764. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  765. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  766. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  767. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  768. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  769. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  770. trudit agens magnam magno molimine navem
  771. et manus una regit quanto vis impete euntem
  772. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  773. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  774. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  775. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  776. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  777. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  778. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  779. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  780. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  781. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  782. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  783. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  784. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  785. vis animae partimque foras eiecta recessit
  786. et partim contrusa magis concessit in altum;
  787. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  788. nam dubium non est, animai quin opera sit
  789. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  790. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  791. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  792. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  793. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  794. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  795. unde reconflari sensus per membra repente
  796. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  797. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  798. perturbari anima et corpus languescere possit,
  799. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  800. Principio externa corpus de parte necessum est,
  801. quoniam vicinum tangitur auris,
  802. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  803. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  804. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  805. interiorem etiam partem spirantibus
  806. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  807. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  808. perveniant plagae per parva foramina nobis
  809. corporis ad primas partis elementaque prima,
  810. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  811. conturbantur enim positurae principiorum
  812. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  813. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  814. pars etiam distracta per artus non queat esse
  815. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  816. inter enim saepit coetus natura viasque.
  817. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  818. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  819. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  820. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  821. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  822. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  823. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  824. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  825. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  826. corpora conturbant magno contusa labore.
  827. fit ratione eadem coniectus parte animai
  828. altior atque foras eiectus largior eius,
  829. et divisior inter se ac distractior intus.
  830. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  831. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  832. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  833. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  834. causidici causas agere et componere leges,
  835. induperatores pugnare ac proelia obire,
  836. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  837. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  838. semper et inventam patriis exponere chartis.
  839. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  840. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  841. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  842. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  843. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  844. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  845. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  846. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  847. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  848. cernere saltantis et mollia membra moventis
  849. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  850. auribus accipere et consessum cernere eundem
  851. scenaique simul varios splendere decores.
  852. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  853. et quibus in rebus consuerint esse operati
  854. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  855. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  856. in somnis sudare tamen spirareque semper
  857. et quasi de palma summas contendere viris
  858. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  859. venantumque canes in molli saepe quiete
  860. iactant crura tamen subito vocisque repente
  861. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  862. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  863. expergefactique secuntur inania saepe
  864. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  865. donec discussis redeant erroribus ad se.
  866. at consueta domi catulorum blanda propago
  867. discutere et corpus de terra corripere instant,
  868. iactant crura tamen subito vocisque repente
  869. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  870. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  871. expergefactique secuntur inania saepe
  872. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  873. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  874. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  875. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  876. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  877. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  878. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  879. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  880. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  881. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  882. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  883. multi depugnant gemitusque doloribus edunt