De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  2. cernimus et mundi speciem violare serenam
  3. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  4. ora volare videntur et umbram ducere late,
  5. inter dum magni montes avolsaque saxa
  6. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  7. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  8. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  9. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  10. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  11. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  12. ---
  13. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  14. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  15. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  16. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  17. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  18. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  19. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  20. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  21. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  22. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  23. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  24. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  25. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  26. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  27. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  28. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  29. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  30. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  31. sic ab rebus item simili ratione necessest
  32. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  33. multa modis multis in cunctas undique partis;
  34. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  35. res ibi respondent simili forma atque colore.
  36. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  37. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  38. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  39. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  40. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  41. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  42. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  43. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  44. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  45. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  46. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  47. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  48. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  49. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  50. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  51. Principio persaepe levis res atque minutis
  52. corporibus factas celeris licet esse videre.
  53. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  54. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  55. quae quasi cuduntur perque intervallum
  56. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  57. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  58. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  59. qua propter simulacra pari ratione necessest
  60. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  61. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  62. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  63. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  64. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  65. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  66. et quasi permanare per intervallum.
  67. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  68. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  69. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  70. per totum caeli spatium diffundere sese
  71. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  72. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  73. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  74. quone vides citius debere et longius ire
  75. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  76. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  77. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  78. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  79. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  80. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  81. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  82. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  83. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  84. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  85. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  86. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  87. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  88. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  89. nec variae cessant voces volitare per auras.
  90. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  91. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  92. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  93. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  94. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  95. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  96. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  97. cernere odorari licet et sentire sonare.
  98. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  99. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  100. cernitur in luce et claro candore, necessest
  101. consimili causa tactum visumque moveri.
  102. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  103. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  104. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  105. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  106. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  107. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  108. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  109. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  110. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  111. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  112. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  113. efficit ut videamus et internoscere curat;
  114. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  115. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  116. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  117. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  118. propterea fit uti videamus quam procul absit
  119. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  120. et nostros oculos perterget longior aura,
  121. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  122. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  123. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  124. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  125. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  126. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  127. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  128. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  129. particulam venti sentire et frigoris eius,
  130. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  131. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  132. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  133. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  134. tangimus extremum saxi summumque colorem
  135. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  136. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  137. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  138. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  139. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  140. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  141. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  142. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  143. primus enim citra postes tum cernitur ,
  144. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  145. post extraria lux oculos perterget et
  146. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  147. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  148. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  149. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  150. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  151. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  152. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  153. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  154. atque alium prae se propellens volvit,
  155. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  156. distare ab speculo tantum semota videtur.
  157. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  158. ---
  159. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  160. binis quoniam res confit utraque.
  161. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,