De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  2. quae multis formata modis sublime feruntur,
  3. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  4. cernimus et mundi speciem violare serenam
  5. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  6. ora volare videntur et umbram ducere late,
  7. inter dum magni montes avolsaque saxa
  8. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  9. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  10. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  11. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  12. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  13. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  14. ---
  15. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  16. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  17. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  18. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  19. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  20. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  21. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  22. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  23. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  24. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  25. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  26. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  27. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  28. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  29. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  30. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  31. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  32. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  33. sic ab rebus item simili ratione necessest
  34. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  35. multa modis multis in cunctas undique partis;
  36. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  37. res ibi respondent simili forma atque colore.
  38. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  39. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  40. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  41. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  42. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  43. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  44. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  45. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  46. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  47. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  48. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  49. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  50. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  51. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  52. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  53. Principio persaepe levis res atque minutis
  54. corporibus factas celeris licet esse videre.
  55. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  56. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  57. quae quasi cuduntur perque intervallum
  58. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  59. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  60. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  61. qua propter simulacra pari ratione necessest
  62. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  63. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  64. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  65. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  66. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  67. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  68. et quasi permanare per intervallum.
  69. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  70. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  71. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  72. per totum caeli spatium diffundere sese
  73. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  74. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  75. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  76. quone vides citius debere et longius ire
  77. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  78. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  79. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  80. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  81. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  82. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  83. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  84. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  85. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  86. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  87. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  88. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  89. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  90. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  91. nec variae cessant voces volitare per auras.
  92. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  93. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  94. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  95. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  96. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  97. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  98. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  99. cernere odorari licet et sentire sonare.
  100. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  101. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  102. cernitur in luce et claro candore, necessest
  103. consimili causa tactum visumque moveri.
  104. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  105. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  106. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  107. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  108. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  109. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  110. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  111. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  112. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  113. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  114. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  115. efficit ut videamus et internoscere curat;
  116. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  117. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  118. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  119. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  120. propterea fit uti videamus quam procul absit
  121. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  122. et nostros oculos perterget longior aura,
  123. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  124. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  125. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  126. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  127. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  128. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  129. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  130. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  131. particulam venti sentire et frigoris eius,
  132. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  133. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  134. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  135. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  136. tangimus extremum saxi summumque colorem
  137. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  138. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  139. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  140. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  141. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  142. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  143. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  144. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  145. primus enim citra postes tum cernitur ,
  146. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  147. post extraria lux oculos perterget et
  148. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  149. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  150. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  151. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  152. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  153. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  154. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  155. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  156. atque alium prae se propellens volvit,
  157. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  158. distare ab speculo tantum semota videtur.
  159. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  160. ---
  161. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  162. binis quoniam res confit utraque.
  163. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  164. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  165. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  166. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  167. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  168. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  169. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  170. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  171. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  172. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  173. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  174. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  175. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  176. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  177. omnia per flexos aditus educta licebit
  178. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  179. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  180. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  181. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  182. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  183. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  184. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  185. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  186. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  187. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  188. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  189. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  190. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  191. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  192. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  193. omnia quandoquidem cogit natura referri
  194. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  195. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  196. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  197. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  198. per purum simulacra feruntur
  199. et feriunt oculos turbantia composituras.
  200. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  201. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  202. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  203. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  204. arquati, quia luroris de corpore eorum
  205. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  206. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  207. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  208. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  209. propterea quia, cum propior caliginis
  210. ater init oculos prior et possedit apertos,
  211. insequitur candens confestim lucidus ,
  212. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  213. illius; nam multis partibus hic est
  214. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  215. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  216. atque pate fecit, quas ante obsederat
  217. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  218. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  219. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  220. propterea quia posterior caliginis
  221. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  222. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  223. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  224. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  225. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  226. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  227. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  228. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  229. per multum quia dum simulacra feruntur,
  230. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  231. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  232. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  233. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  234. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  235. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  236. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  237. si credis privatum lumine posse
  238. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  239. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus