De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  2. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  3. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  4. possint et referant proavorum saepe figuras,
  5. propterea quia multa modis primordia multis
  6. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  7. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  8. inde Venus varia producit sorte figuras,
  9. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  10. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  11. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  12. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  13. maternoque mares existunt corpore creti;
  14. semper enim partus duplici de semine constat,
  15. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  16. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  17. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  18. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  19. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  20. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  21. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  22. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  23. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  24. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  25. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  26. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  27. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  28. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  29. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  30. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  31. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  32. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  33. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  34. atque alias alii complent magis ex aliisque
  35. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  36. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  37. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  38. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  39. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  40. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  41. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  42. usque adeo magni refert, ut semina possint
  43. seminibus commisceri genitaliter apta
  44. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  45. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  46. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  47. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  48. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  49. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  50. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  51. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  52. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  53. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  54. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  55. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  56. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  57. eicit enim sulcum recta regione viaque
  58. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  59. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  60. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  61. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  62. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  63. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  64. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  65. nam facit ipsa suis inter dum femina factis