De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  2. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  3. floribus et sertis operit postisque superbos
  4. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  5. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  6. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  7. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  8. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  9. plus videat quam mortali concedere par est.
  10. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  11. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  12. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  13. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  14. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  15. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  16. praetermittere et humanis concedere rebus.
  17. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  18. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  19. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  20. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  21. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  22. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  23. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  24. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  25. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  26. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  27. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  28. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  29. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  30. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  31. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  32. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  33. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  34. Et commiscendo quom semine forte virilem
  35. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  36. tum similes matrum materno semine fiunt,
  37. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  38. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  39. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  40. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  41. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  42. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  43. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  44. possint et referant proavorum saepe figuras,
  45. propterea quia multa modis primordia multis
  46. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  47. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  48. inde Venus varia producit sorte figuras,
  49. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  50. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  51. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  52. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  53. maternoque mares existunt corpore creti;
  54. semper enim partus duplici de semine constat,
  55. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  56. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  57. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  58. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  59. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  60. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  61. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  62. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  63. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  64. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  65. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  66. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  67. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  68. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  69. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  70. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  71. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  72. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  73. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  74. atque alias alii complent magis ex aliisque
  75. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  76. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  77. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  78. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  79. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  80. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  81. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  82. usque adeo magni refert, ut semina possint
  83. seminibus commisceri genitaliter apta
  84. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  85. atque in eo refert quo victu vita colatur;