De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  2. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  3. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  4. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  5. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  6. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  7. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  8. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  9. floribus et sertis operit postisque superbos
  10. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  11. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  12. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  13. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  14. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  15. plus videat quam mortali concedere par est.
  16. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  17. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  18. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  19. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  20. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  21. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  22. praetermittere et humanis concedere rebus.
  23. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  24. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  25. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  26. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  27. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  28. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  29. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  30. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  31. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  32. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  33. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  34. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  35. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  36. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  37. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  38. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  39. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  40. Et commiscendo quom semine forte virilem
  41. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  42. tum similes matrum materno semine fiunt,
  43. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  44. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  45. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  46. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  47. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  48. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  49. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  50. possint et referant proavorum saepe figuras,
  51. propterea quia multa modis primordia multis
  52. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  53. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  54. inde Venus varia producit sorte figuras,
  55. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  56. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  57. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  58. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  59. maternoque mares existunt corpore creti;
  60. semper enim partus duplici de semine constat,
  61. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  62. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  63. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  64. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  65. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  66. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  67. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  68. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  69. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  70. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  71. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  72. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  73. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  74. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  75. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  76. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  77. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  78. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  79. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  80. atque alias alii complent magis ex aliisque
  81. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  82. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  83. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  84. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  85. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  86. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  87. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  88. usque adeo magni refert, ut semina possint
  89. seminibus commisceri genitaliter apta
  90. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  91. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  92. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  93. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  94. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  95. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  96. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  97. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  98. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  99. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.