De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  2. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  3. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  4. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  5. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  6. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  7. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  8. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  9. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  10. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  11. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  12. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  13. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  14. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  15. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  16. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  17. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  18. floribus et sertis operit postisque superbos
  19. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  20. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  21. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  22. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  23. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  24. plus videat quam mortali concedere par est.
  25. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  26. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  27. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  28. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  29. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  30. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  31. praetermittere et humanis concedere rebus.
  32. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  33. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  34. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  35. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  36. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  37. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  38. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  39. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  40. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  41. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  42. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  43. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  44. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  45. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  46. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  47. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  48. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  49. Et commiscendo quom semine forte virilem
  50. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  51. tum similes matrum materno semine fiunt,
  52. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  53. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  54. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  55. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  56. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  57. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  58. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  59. possint et referant proavorum saepe figuras,
  60. propterea quia multa modis primordia multis
  61. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  62. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  63. inde Venus varia producit sorte figuras,
  64. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  65. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  66. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  67. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  68. maternoque mares existunt corpore creti;
  69. semper enim partus duplici de semine constat,
  70. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  71. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  72. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  73. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  74. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  75. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  76. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  77. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  78. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  79. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  80. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  81. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  82. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  83. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  84. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  85. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  86. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  87. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  88. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  89. atque alias alii complent magis ex aliisque
  90. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  91. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  92. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  93. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  94. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  95. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  96. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  97. usque adeo magni refert, ut semina possint
  98. seminibus commisceri genitaliter apta
  99. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.