De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  2. tertia pars nulla possit ratione videri.
  3. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  4. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  5. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  6. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  7. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  8. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  9. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  10. habrotonique graves et tristia centaurea,
  11. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  12. ---
  13. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  14. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  15. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  16. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  17. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  18. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  19. quae multis formata modis sublime feruntur,
  20. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  21. cernimus et mundi speciem violare serenam
  22. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  23. ora volare videntur et umbram ducere late,
  24. inter dum magni montes avolsaque saxa
  25. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  26. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  27. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  28. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  29. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  30. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  31. ---
  32. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  33. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  34. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  35. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  36. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  37. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  38. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  39. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  40. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  41. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  42. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  43. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  44. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  45. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  46. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  47. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  48. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  49. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  50. sic ab rebus item simili ratione necessest
  51. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  52. multa modis multis in cunctas undique partis;
  53. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  54. res ibi respondent simili forma atque colore.
  55. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  56. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  57. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  58. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  59. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  60. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  61. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  62. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  63. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  64. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  65. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  66. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  67. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  68. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  69. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  70. Principio persaepe levis res atque minutis
  71. corporibus factas celeris licet esse videre.
  72. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  73. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  74. quae quasi cuduntur perque intervallum
  75. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  76. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  77. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  78. qua propter simulacra pari ratione necessest
  79. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  80. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  81. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  82. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  83. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  84. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  85. et quasi permanare per intervallum.
  86. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  87. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  88. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  89. per totum caeli spatium diffundere sese
  90. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  91. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  92. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  93. quone vides citius debere et longius ire
  94. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  95. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  96. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  97. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  98. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  99. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  100. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  101. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  102. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  103. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  104. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  105. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  106. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  107. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  108. nec variae cessant voces volitare per auras.
  109. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  110. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  111. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  112. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  113. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  114. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  115. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  116. cernere odorari licet et sentire sonare.
  117. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  118. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  119. cernitur in luce et claro candore, necessest
  120. consimili causa tactum visumque moveri.
  121. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  122. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  123. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  124. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  125. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  126. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  127. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  128. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  129. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  130. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  131. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  132. efficit ut videamus et internoscere curat;
  133. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  134. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  135. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  136. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  137. propterea fit uti videamus quam procul absit
  138. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  139. et nostros oculos perterget longior aura,
  140. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  141. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  142. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  143. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  144. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  145. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  146. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  147. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  148. particulam venti sentire et frigoris eius,
  149. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  150. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  151. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  152. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  153. tangimus extremum saxi summumque colorem
  154. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  155. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  156. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  157. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  158. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  159. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  160. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  161. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  162. primus enim citra postes tum cernitur ,
  163. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  164. post extraria lux oculos perterget et
  165. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  166. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  167. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  168. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  169. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  170. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  171. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  172. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  173. atque alium prae se propellens volvit,
  174. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  175. distare ab speculo tantum semota videtur.
  176. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  177. ---
  178. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  179. binis quoniam res confit utraque.
  180. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  181. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  182. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  183. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  184. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  185. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  186. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  187. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  188. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  189. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  190. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  191. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  192. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  193. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  194. omnia per flexos aditus educta licebit
  195. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  196. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  197. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  198. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  199. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  200. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  201. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  202. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  203. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  204. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  205. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  206. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  207. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  208. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  209. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  210. omnia quandoquidem cogit natura referri
  211. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  212. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  213. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  214. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  215. per purum simulacra feruntur
  216. et feriunt oculos turbantia composituras.
  217. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  218. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  219. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  220. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  221. arquati, quia luroris de corpore eorum
  222. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  223. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  224. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  225. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  226. propterea quia, cum propior caliginis
  227. ater init oculos prior et possedit apertos,
  228. insequitur candens confestim lucidus ,
  229. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  230. illius; nam multis partibus hic est
  231. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  232. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  233. atque pate fecit, quas ante obsederat
  234. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  235. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  236. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  237. propterea quia posterior caliginis
  238. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  239. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  240. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  241. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  242. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  243. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  244. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  245. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  246. per multum quia dum simulacra feruntur,
  247. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  248. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  249. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  250. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  251. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  252. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  253. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  254. si credis privatum lumine posse
  255. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  256. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  257. id quod nos umbram perhibere .
  258. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  259. lumine privatur solis qua cumque meantes
  260. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  261. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  262. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  263. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  264. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  265. propterea facile et spoliatur lumine terra
  266. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  267. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  268. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  269. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  270. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  271. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  272. hoc animi demum ratio discernere debet,
  273. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  274. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  275. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  276. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  277. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  278. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  279. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  280. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  281. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  282. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  283. solque pari ratione manere et luna videtur
  284. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  285. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  286. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  287. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  288. atria versari et circum cursare columnae
  289. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  290. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  291. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  292. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  293. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  294. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  295. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  296. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  297. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  298. inter eos solemque iacent immania ponti
  299. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  300. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  301. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  302. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  303. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  304. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  305. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  306. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  307. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  308. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  309. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  310. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  311. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  312. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  313. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  314. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  315. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  316. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  317. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  318. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  319. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  320. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  321. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  322. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  323. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  324. at maris ignaris in portu clauda videntur
  325. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  326. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  327. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  328. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  329. omnia converti sursumque supina reverti
  330. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  331. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  332. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  333. labier adversum nimbos atque ire superne
  334. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  335. At si forte oculo manus uni subdita supter
  336. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  337. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  338. bina lucernarum florentia lumina flammis
  339. binaque per totas aedis geminare supellex