De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  2. labitur interea res et Babylonia fiunt
  3. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  4. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  5. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  6. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  7. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  8. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  9. eximia veste et victu convivia, ludi,
  10. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  11. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  12. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  13. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  14. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  15. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  16. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  17. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  18. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  19. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  20. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  21. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  22. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  23. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  24. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  25. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  26. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  27. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  28. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  29. et praetermittas animi vitia omnia primum
  30. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  31. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  32. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  33. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  34. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  35. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  36. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  37. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  38. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  39. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  40. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  41. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  42. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  43. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  44. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  45. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  46. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  47. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  48. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  49. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  50. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  51. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  52. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  53. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  54. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  55. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  56. floribus et sertis operit postisque superbos
  57. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  58. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  59. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  60. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  61. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  62. plus videat quam mortali concedere par est.
  63. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  64. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  65. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  66. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  67. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  68. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  69. praetermittere et humanis concedere rebus.
  70. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  71. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  72. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  73. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  74. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  75. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  76. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  77. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  78. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  79. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  80. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  81. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  82. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  83. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  84. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  85. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  86. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  87. Et commiscendo quom semine forte virilem
  88. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  89. tum similes matrum materno semine fiunt,
  90. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  91. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  92. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  93. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  94. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  95. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  96. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  97. possint et referant proavorum saepe figuras,
  98. propterea quia multa modis primordia multis
  99. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  100. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  101. inde Venus varia producit sorte figuras,
  102. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  103. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  104. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  105. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  106. maternoque mares existunt corpore creti;
  107. semper enim partus duplici de semine constat,
  108. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  109. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  110. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  111. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  112. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  113. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  114. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  115. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  116. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  117. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  118. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  119. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  120. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  121. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  122. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  123. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  124. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  125. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  126. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  127. atque alias alii complent magis ex aliisque
  128. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  129. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  130. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  131. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  132. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  133. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  134. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  135. usque adeo magni refert, ut semina possint
  136. seminibus commisceri genitaliter apta
  137. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  138. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  139. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  140. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  141. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  142. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  143. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  144. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  145. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  146. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  147. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  148. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  149. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  150. eicit enim sulcum recta regione viaque
  151. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  152. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  153. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  154. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  155. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  156. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  157. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  158. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  159. morigerisque modis et munde corpore culto,
  160. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  161. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  162. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  163. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  164. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  165. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam
  112. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  113. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  114. religione refrenatus ne forte rearis
  115. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  116. corpore divino debere aeterna manere,
  117. proptereaque putes ritu par esse Gigantum