De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  2. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  3. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  4. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  5. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  6. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  7. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  8. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  9. tertia pars nulla possit ratione videri.
  10. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  11. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  12. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  13. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  14. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  15. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  16. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  17. habrotonique graves et tristia centaurea,
  18. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  19. ---
  20. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  21. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  22. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  23. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  24. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  25. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  26. quae multis formata modis sublime feruntur,
  27. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  28. cernimus et mundi speciem violare serenam
  29. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  30. ora volare videntur et umbram ducere late,
  31. inter dum magni montes avolsaque saxa
  32. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  33. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  34. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  35. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  36. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  37. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  38. ---
  39. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  40. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  41. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  42. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  43. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  44. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  45. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  46. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  47. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  48. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  49. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  50. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  51. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  52. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  53. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  54. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  55. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  56. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  57. sic ab rebus item simili ratione necessest
  58. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  59. multa modis multis in cunctas undique partis;
  60. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  61. res ibi respondent simili forma atque colore.
  62. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  63. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  64. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  65. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  66. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  67. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  68. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  69. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  70. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  71. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  72. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  73. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  74. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  75. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  76. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  77. Principio persaepe levis res atque minutis
  78. corporibus factas celeris licet esse videre.
  79. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  80. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  81. quae quasi cuduntur perque intervallum
  82. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  83. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  84. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  85. qua propter simulacra pari ratione necessest
  86. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  87. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  88. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  89. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  90. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  91. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  92. et quasi permanare per intervallum.
  93. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  94. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  95. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  96. per totum caeli spatium diffundere sese
  97. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  98. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  99. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  100. quone vides citius debere et longius ire
  101. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  102. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  103. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  104. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  105. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  106. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  107. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  108. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  109. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  110. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  111. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  112. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  113. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  114. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  115. nec variae cessant voces volitare per auras.
  116. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  117. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  118. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  119. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  120. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  121. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  122. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  123. cernere odorari licet et sentire sonare.
  124. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  125. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  126. cernitur in luce et claro candore, necessest
  127. consimili causa tactum visumque moveri.
  128. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  129. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  130. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  131. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  132. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  133. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  134. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  135. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  136. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  137. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  138. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  139. efficit ut videamus et internoscere curat;
  140. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  141. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  142. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  143. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  144. propterea fit uti videamus quam procul absit
  145. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  146. et nostros oculos perterget longior aura,
  147. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  148. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  149. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  150. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  151. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  152. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  153. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  154. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  155. particulam venti sentire et frigoris eius,
  156. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  157. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  158. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  159. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  160. tangimus extremum saxi summumque colorem
  161. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  162. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  163. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  164. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  165. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  166. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  167. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  168. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  169. primus enim citra postes tum cernitur ,
  170. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  171. post extraria lux oculos perterget et
  172. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  173. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  174. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  175. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  176. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  177. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  178. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  179. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  180. atque alium prae se propellens volvit,
  181. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  182. distare ab speculo tantum semota videtur.
  183. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  184. ---
  185. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  186. binis quoniam res confit utraque.
  187. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  188. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  189. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  190. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  191. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  192. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  193. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  194. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  195. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  196. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  197. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  198. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  199. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  200. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  201. omnia per flexos aditus educta licebit
  202. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  203. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  204. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  205. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  206. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  207. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  208. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  209. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  210. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  211. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  212. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  213. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  214. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  215. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  216. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  217. omnia quandoquidem cogit natura referri
  218. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  219. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  220. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  221. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  222. per purum simulacra feruntur
  223. et feriunt oculos turbantia composituras.
  224. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  225. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  226. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  227. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  228. arquati, quia luroris de corpore eorum
  229. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  230. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  231. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  232. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  233. propterea quia, cum propior caliginis
  234. ater init oculos prior et possedit apertos,
  235. insequitur candens confestim lucidus ,
  236. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  237. illius; nam multis partibus hic est
  238. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  239. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  240. atque pate fecit, quas ante obsederat
  241. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  242. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  243. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  244. propterea quia posterior caliginis
  245. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  246. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  247. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  248. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  249. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  250. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  251. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  252. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  253. per multum quia dum simulacra feruntur,
  254. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  255. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  256. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  257. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  258. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  259. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  260. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  261. si credis privatum lumine posse
  262. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  263. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  264. id quod nos umbram perhibere .
  265. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  266. lumine privatur solis qua cumque meantes
  267. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  268. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  269. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  270. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  271. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  272. propterea facile et spoliatur lumine terra
  273. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  274. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  275. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  276. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  277. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  278. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  279. hoc animi demum ratio discernere debet,
  280. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  281. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  282. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  283. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  284. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  285. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  286. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  287. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  288. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  289. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  290. solque pari ratione manere et luna videtur
  291. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  292. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  293. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  294. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  295. atria versari et circum cursare columnae
  296. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  297. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  298. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  299. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  300. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  301. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  302. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  303. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  304. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  305. inter eos solemque iacent immania ponti
  306. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  307. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  308. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  309. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  310. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  311. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  312. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  313. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  314. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  315. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  316. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  317. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  318. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  319. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  320. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  321. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  322. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  323. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  324. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  325. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  326. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  327. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  328. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  329. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  330. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  331. at maris ignaris in portu clauda videntur
  332. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  333. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  334. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  335. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  336. omnia converti sursumque supina reverti
  337. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  338. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  339. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  340. labier adversum nimbos atque ire superne
  341. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  342. At si forte oculo manus uni subdita supter
  343. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  344. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  345. bina lucernarum florentia lumina flammis
  346. binaque per totas aedis geminare supellex
  347. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  348. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  349. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  350. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  351. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  352. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  353. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  354. mutare et campos pedibus transire videmur,
  355. et sonitus audire, severa silentia noctis
  356. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  357. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  358. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  359. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  360. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  361. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  362. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  363. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  364. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  365. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  366. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  367. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  368. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  369. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  370. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  371. notitiam veri quae res falsique crearit
  372. et dubium certo quae res differre probarit.
  373. invenies primis ab sensibus esse creatam
  374. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  375. nam maiore fide debet reperirier illud,
  376. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  377. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  378. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  379. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  380. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  381. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  382. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  383. an confutabunt nares oculive revincent?
  384. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  385. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  386. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  387. et seorsum varios rerum sentire colores
  388. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  389. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  390. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  391. non possint alios alii convincere sensus.
  392. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  393. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  394. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  395. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  396. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  397. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  398. reddere mendose causas utriusque figurae,
  399. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  400. et violare fidem primam et convellere tota
  401. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  402. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  403. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  404. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  405. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  406. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  407. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  408. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  409. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  410. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  411. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  412. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  413. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  414. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  415. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  416. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  417. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  418. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  419. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  420. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  421. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  422. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  423. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  424. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  425. quippe per angustum turba maiore coorta
  426. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  427. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  428. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  429. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  430. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  431. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  432. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  433. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  434. praesertim si cum summost clamore profusus.
  435. ergo corpoream vocem constare necessest,
  436. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  437. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  438. principiorum et item levor levore creatur;
  439. nec simili penetrant auris primordia forma,
  440. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  441. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  442. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  443. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  444. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  445. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  446. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  447. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  448. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  449. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  450. plane exaudiri discernique articulatim;
  451. servat enim formaturam servatque figuram.
  452. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  453. per multum confundi verba necessest
  454. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  455. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  456. internoscere, verborum sententia quae sit;
  457. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  458. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  459. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  460. in multas igitur voces vox una repente
  461. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  462. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  463. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  464. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  465. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  466. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  467. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  468. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  469. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  470. palantis comites com montis inter opacos
  471. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  472. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  473. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  474. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  475. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  476. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  477. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  478. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  479. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  480. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  481. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  482. pinea semiferi capitis velamina quassans
  483. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  484. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  485. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  486. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  487. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  488. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  489. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  490. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  491. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  492. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  493. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  494. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  495. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  496. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  497. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  498. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  499. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  500. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  501. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  502. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  503. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  504. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  505. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  506. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  507. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  508. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  509. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  510. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  511. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  512. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  513. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  514. siquis forte manu premere ac siccare .
  515. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  516. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  517. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  518. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  519. umida linguai circum sudantia templa;
  520. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  521. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  522. deinde voluptas est e suco fine palati;
  523. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  524. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  525. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  526. dum modo quod capias concoctum didere possis
  527. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  528. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  529. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  530. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  531. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  532. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  533. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  534. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  535. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  536. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  537. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  538. principio meminisse decet quae diximus ante,
  539. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  540. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  541. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  542. extima membrorum circumcaesura ,
  543. proinde et seminibus constant variantque figura.
  544. semina cum porro distent, differre necessest
  545. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  546. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  547. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  548. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  549. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  550. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  551. proinde foraminibus debent differe figurae
  552. et variare viae proinde ac textura .
  553. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  554. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  555. contractabiliter caulas intrare palati,
  556. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  557. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  558. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  559. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  560. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  561. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  562. commutantur ibi positurae principiorum;
  563. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  564. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  565. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  566. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  567. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  568. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  569. tangat agam. primum res multas esse necessest
  570. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  571. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  572. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  573. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  574. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  575. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  576. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  577. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  578. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  579. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  580. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  581. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  582. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  583. est alio ut possit permitti longius alter;
  584. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  585. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  586. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  587. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  588. paulatim facilis distractus in auras;
  589. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  590. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  591. significat quod fracta magis redolere videntur
  592. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  593. deinde videre licet maioribus esse creatum
  594. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  595. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  596. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  597. investigare in qua sit regione locatum;
  598. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  599. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  600. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  601. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  602. in generest, sed item species rerum atque colores
  603. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  604. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  605. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  606. auroram clara consuetum voce vocare,
  607. noenu queunt rapidi contra constare leones
  608. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  609. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  610. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  611. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  612. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  613. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  614. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  615. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  616. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  617. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  618. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  619. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  620. multa modis multis in cunctas undique partis
  621. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  622. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  623. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  624. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  625. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  626. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  627. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  628. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  629. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  630. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  631. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  632. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  633. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  634. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  635. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  636. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  637. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  638. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  639. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  640. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  641. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  642. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  643. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  644. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  645. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  646. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  647. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  648. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  649. scire licet mentem simili ratione moveri
  650. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  651. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  652. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  653. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  654. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  655. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  656. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  657. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  658. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  659. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  660. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  661. nec dissentit eum mortis letique potitum
  662. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  663. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  664. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  665. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  666. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  667. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  668. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  669. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  670. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  671. copia particularum, ut possit suppeditare.
  672. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  673. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  674. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  675. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  676. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  677. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  678. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  679. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  680. omnia sub verbone creat natura paratque?
  681. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  682. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  683. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  684. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  685. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  686. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  687. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  688. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  689. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  690. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  691. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  692. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  693. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  694. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  695. hoc ubi prima perit alioque est altera nata