De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod fieri contra totum natura repugnat;
  2. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  3. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  4. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  5. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  6. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  7. ex hominis vero facie pulchroque colore
  8. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  9. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  10. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  11. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  12. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  13. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  14. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  15. nec satiare queunt spectando corpora coram
  16. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  17. possunt errantes incerti corpore toto.
  18. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  19. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  20. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  21. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  22. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  23. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  24. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  25. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  26. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  27. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  28. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  29. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  30. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  31. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  32. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  33. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  34. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  35. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  36. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  37. labitur interea res et Babylonia fiunt
  38. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  39. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  40. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  41. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  42. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  43. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  44. eximia veste et victu convivia, ludi,
  45. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  46. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  47. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  48. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  49. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  50. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  51. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  52. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  53. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  54. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  55. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  56. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  57. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  58. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  59. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  60. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  61. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  62. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  63. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  64. et praetermittas animi vitia omnia primum
  65. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  66. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  67. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  68. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  69. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  70. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  71. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  72. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  73. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  74. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  75. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  76. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  77. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  78. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  79. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  80. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  81. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  82. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  83. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  84. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  85. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  86. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  87. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  88. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  89. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  90. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  91. floribus et sertis operit postisque superbos
  92. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  93. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  94. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  95. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  96. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  97. plus videat quam mortali concedere par est.
  98. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  99. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  100. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  101. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  102. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  103. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  104. praetermittere et humanis concedere rebus.
  105. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  106. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  107. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  108. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  109. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.