De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  2. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  3. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  4. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  5. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  6. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  7. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  8. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  9. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  10. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  11. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  12. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  13. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  14. quod fieri contra totum natura repugnat;
  15. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  16. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  17. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  18. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  19. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  20. ex hominis vero facie pulchroque colore
  21. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  22. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  23. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  24. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  25. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  26. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  27. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  28. nec satiare queunt spectando corpora coram
  29. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  30. possunt errantes incerti corpore toto.
  31. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  32. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  33. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  34. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  35. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  36. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  37. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  38. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  39. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  40. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  41. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  42. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  43. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  44. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  45. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  46. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  47. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  48. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  49. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  50. labitur interea res et Babylonia fiunt
  51. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  52. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  53. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  54. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  55. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  56. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  57. eximia veste et victu convivia, ludi,
  58. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  59. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  60. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  61. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  62. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  63. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  64. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  65. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  66. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  67. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  68. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  69. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  70. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  71. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  72. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  73. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  74. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  75. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  76. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  77. et praetermittas animi vitia omnia primum
  78. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  79. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  80. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  81. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  82. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  83. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  84. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  85. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  86. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  87. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  88. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  89. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  90. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  91. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  92. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  93. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  94. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  95. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  96. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  97. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  98. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  99. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  100. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  101. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  102. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  103. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  104. floribus et sertis operit postisque superbos
  105. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  106. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  107. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  108. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  109. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  110. plus videat quam mortali concedere par est.
  111. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  112. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  113. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  114. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  115. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  116. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  117. praetermittere et humanis concedere rebus.
  118. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  119. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  120. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  121. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  122. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  123. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  124. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  125. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  126. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  127. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  128. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  129. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  130. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  131. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  132. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  133. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  134. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  135. Et commiscendo quom semine forte virilem
  136. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  137. tum similes matrum materno semine fiunt,
  138. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  139. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  140. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  141. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  142. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  143. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  144. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  145. possint et referant proavorum saepe figuras,
  146. propterea quia multa modis primordia multis
  147. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  148. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  149. inde Venus varia producit sorte figuras,
  150. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  151. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  152. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  153. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  154. maternoque mares existunt corpore creti;
  155. semper enim partus duplici de semine constat,
  156. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  157. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  158. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  159. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  160. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  161. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  162. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  163. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  164. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  165. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  166. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  167. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  168. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  169. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  170. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  171. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  172. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  173. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  174. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  175. atque alias alii complent magis ex aliisque
  176. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  177. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  178. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  179. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  180. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  181. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  182. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  183. usque adeo magni refert, ut semina possint
  184. seminibus commisceri genitaliter apta
  185. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  186. atque in eo refert quo victu vita colatur;