De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  2. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  3. nec ratione alia servari posse videntur,
  4. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  5. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  6. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  7. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  8. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  9. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  10. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  11. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  12. tertia pars nulla possit ratione videri.
  13. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  14. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  15. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  16. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  17. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  18. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  19. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  20. habrotonique graves et tristia centaurea,
  21. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  22. ---
  23. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  24. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  25. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  26. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  27. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  28. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  29. quae multis formata modis sublime feruntur,
  30. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  31. cernimus et mundi speciem violare serenam
  32. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  33. ora volare videntur et umbram ducere late,
  34. inter dum magni montes avolsaque saxa
  35. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  36. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  37. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  38. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  39. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  40. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  41. ---
  42. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  43. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  44. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  45. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  46. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  47. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  48. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  49. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  50. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  51. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  52. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  53. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  54. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  55. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  56. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  57. ut merito celer his rebus dicatur origo.