De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  2. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  3. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  4. nec ratione alia servari posse videntur,
  5. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  6. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  7. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  8. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  9. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  10. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  11. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  12. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  13. tertia pars nulla possit ratione videri.
  14. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  15. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  16. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  17. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  18. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  19. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  20. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  21. habrotonique graves et tristia centaurea,
  22. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  23. ---
  24. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  25. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  26. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  27. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  28. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  29. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  30. quae multis formata modis sublime feruntur,
  31. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  32. cernimus et mundi speciem violare serenam
  33. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  34. ora volare videntur et umbram ducere late,
  35. inter dum magni montes avolsaque saxa
  36. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  37. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  38. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  39. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  40. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  41. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  42. ---
  43. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  44. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  45. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  46. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  47. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  48. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  49. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  50. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  51. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  52. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  53. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  54. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  55. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  56. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  57. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  58. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  59. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  60. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  61. sic ab rebus item simili ratione necessest
  62. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  63. multa modis multis in cunctas undique partis;
  64. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  65. res ibi respondent simili forma atque colore.
  66. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  67. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  68. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  69. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  70. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  71. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  72. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  73. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  74. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  75. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  76. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  77. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  78. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  79. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  80. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  81. Principio persaepe levis res atque minutis
  82. corporibus factas celeris licet esse videre.
  83. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  84. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  85. quae quasi cuduntur perque intervallum
  86. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  87. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  88. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  89. qua propter simulacra pari ratione necessest
  90. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  91. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  92. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  93. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  94. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  95. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  96. et quasi permanare per intervallum.
  97. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  98. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  99. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  100. per totum caeli spatium diffundere sese
  101. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  102. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  103. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  104. quone vides citius debere et longius ire
  105. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  106. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  107. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  108. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  109. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  110. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  111. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  112. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  113. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  114. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  115. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  116. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  117. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  118. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  119. nec variae cessant voces volitare per auras.
  120. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  121. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  122. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  123. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  124. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  125. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  126. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  127. cernere odorari licet et sentire sonare.
  128. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  129. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  130. cernitur in luce et claro candore, necessest
  131. consimili causa tactum visumque moveri.
  132. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  133. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  134. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  135. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  136. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  137. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  138. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  139. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  140. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  141. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  142. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  143. efficit ut videamus et internoscere curat;
  144. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  145. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  146. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  147. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  148. propterea fit uti videamus quam procul absit
  149. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  150. et nostros oculos perterget longior aura,
  151. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  152. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  153. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.