De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  2. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  3. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  4. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  5. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  6. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  7. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  8. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  9. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  10. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  11. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  12. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  13. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  14. per membra atque artus decedit corpore toto,
  15. in loca conveniens nervorum certa cietque
  16. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  17. inritata tument loca semine fitque voluntas
  18. eicere id quo se contendit dira lubido,
  19. incitat inritans loca turgida semine multo
  20. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  21. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  22. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  23. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  24. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  25. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  26. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  27. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  28. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  29. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  30. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  31. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  32. stillavit gutta et successit frigida cura;
  33. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  34. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  35. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  36. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  37. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  38. nec retinere semel conversum unius amore
  39. et servare sibi curam certumque dolorem;
  40. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  41. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  42. si non prima novis conturbes volnera plagis
  43. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  44. aut alio possis animi traducere motus.
  45. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  46. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  47. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  48. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  49. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  50. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  51. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  52. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  53. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  54. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  55. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  56. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  57. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  58. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  59. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  60. quod fieri contra totum natura repugnat;
  61. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  62. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  63. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  64. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  65. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  66. ex hominis vero facie pulchroque colore
  67. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  68. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  69. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  70. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  71. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  72. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  73. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  74. nec satiare queunt spectando corpora coram
  75. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  76. possunt errantes incerti corpore toto.
  77. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  78. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  79. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  80. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  81. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  82. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  83. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  84. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  85. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  86. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  87. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  88. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  89. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  90. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  91. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  92. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  93. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  94. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  95. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  96. labitur interea res et Babylonia fiunt
  97. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  98. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  99. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  100. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  101. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  102. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  103. eximia veste et victu convivia, ludi,
  104. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  105. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  106. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  107. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  108. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  109. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  110. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  111. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  112. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  113. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  114. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  115. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  116. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  117. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  118. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  119. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  120. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  121. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  122. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  123. et praetermittas animi vitia omnia primum
  124. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  125. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  126. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  127. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  128. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  129. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  130. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  131. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  132. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  133. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  134. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  135. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  136. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  137. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  138. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  139. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  140. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  141. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  142. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  143. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  144. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  145. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  146. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  147. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  148. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  149. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  150. floribus et sertis operit postisque superbos
  151. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  152. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  153. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  154. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  155. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  156. plus videat quam mortali concedere par est.
  157. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  158. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  159. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  160. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  161. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  162. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  163. praetermittere et humanis concedere rebus.
  164. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  165. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  166. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  167. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  168. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  169. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  170. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  171. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  172. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  173. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  174. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  175. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  176. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  177. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  178. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  179. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  180. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  181. Et commiscendo quom semine forte virilem
  182. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  183. tum similes matrum materno semine fiunt,
  184. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  185. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  186. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  187. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  188. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  189. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  190. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  191. possint et referant proavorum saepe figuras,
  192. propterea quia multa modis primordia multis
  193. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  194. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  195. inde Venus varia producit sorte figuras,
  196. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  197. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  198. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  199. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  200. maternoque mares existunt corpore creti;
  201. semper enim partus duplici de semine constat,
  202. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  203. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  204. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  205. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  206. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  207. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  208. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  209. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  210. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  211. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  212. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  213. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  214. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  215. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  216. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  217. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  218. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  219. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  220. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  221. atque alias alii complent magis ex aliisque
  222. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  223. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  224. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  225. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  226. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  227. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  228. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  229. usque adeo magni refert, ut semina possint
  230. seminibus commisceri genitaliter apta
  231. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  232. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  233. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  234. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  235. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  236. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  237. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  238. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  239. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  240. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  241. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  242. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  243. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  244. eicit enim sulcum recta regione viaque
  245. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  246. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  247. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  248. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  249. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  250. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  251. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  252. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  253. morigerisque modis et munde corpore culto,
  254. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  255. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  256. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  257. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.