De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exin imaginibus missis consistere eorum.
  2. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  3. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  4. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  5. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  6. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  7. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  8. nec ratione alia servari posse videntur,
  9. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  10. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  11. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  12. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  13. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  14. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  15. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  16. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  17. tertia pars nulla possit ratione videri.
  18. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  19. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  20. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  21. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  22. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  23. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  24. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  25. habrotonique graves et tristia centaurea,
  26. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  27. ---
  28. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  29. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  30. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  31. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  32. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  33. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  34. quae multis formata modis sublime feruntur,
  35. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  36. cernimus et mundi speciem violare serenam
  37. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  38. ora volare videntur et umbram ducere late,
  39. inter dum magni montes avolsaque saxa
  40. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  41. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  42. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  43. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  44. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  45. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  46. ---
  47. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  48. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  49. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  50. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  51. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  52. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  53. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  54. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  55. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  56. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  57. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  58. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  59. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  60. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  61. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  62. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  63. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  64. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  65. sic ab rebus item simili ratione necessest
  66. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  67. multa modis multis in cunctas undique partis;
  68. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  69. res ibi respondent simili forma atque colore.
  70. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  71. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  72. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  73. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  74. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  75. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  76. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  77. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  78. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  79. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  80. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  81. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  82. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  83. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  84. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  85. Principio persaepe levis res atque minutis
  86. corporibus factas celeris licet esse videre.
  87. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  88. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  89. quae quasi cuduntur perque intervallum
  90. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  91. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  92. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  93. qua propter simulacra pari ratione necessest
  94. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  95. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  96. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  97. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  98. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  99. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  100. et quasi permanare per intervallum.
  101. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  102. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  103. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  104. per totum caeli spatium diffundere sese
  105. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  106. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  107. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  108. quone vides citius debere et longius ire
  109. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  110. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  111. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  112. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  113. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  114. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  115. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  116. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  117. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  118. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  119. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  120. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  121. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  122. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  123. nec variae cessant voces volitare per auras.
  124. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  125. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  126. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  127. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  128. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  129. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  130. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  131. cernere odorari licet et sentire sonare.
  132. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  133. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  134. cernitur in luce et claro candore, necessest
  135. consimili causa tactum visumque moveri.
  136. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  137. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  138. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  139. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  140. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  141. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  142. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  143. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  144. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  145. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  146. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  147. efficit ut videamus et internoscere curat;
  148. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  149. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  150. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  151. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  152. propterea fit uti videamus quam procul absit
  153. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  154. et nostros oculos perterget longior aura,
  155. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  156. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  157. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  158. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  159. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  160. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  161. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  162. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  163. particulam venti sentire et frigoris eius,
  164. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  165. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  166. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  167. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  168. tangimus extremum saxi summumque colorem
  169. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  170. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  171. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  172. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  173. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  174. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  175. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  176. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  177. primus enim citra postes tum cernitur ,
  178. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  179. post extraria lux oculos perterget et
  180. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  181. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  182. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  183. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  184. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  185. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  186. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  187. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  188. atque alium prae se propellens volvit,
  189. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  190. distare ab speculo tantum semota videtur.
  191. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  192. ---
  193. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  194. binis quoniam res confit utraque.
  195. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  196. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  197. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  198. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  199. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  200. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  201. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  202. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  203. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  204. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  205. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  206. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  207. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  208. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  209. omnia per flexos aditus educta licebit
  210. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  211. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  212. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  213. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  214. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  215. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  216. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  217. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  218. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  219. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  220. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  221. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  222. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  223. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  224. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  225. omnia quandoquidem cogit natura referri
  226. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  227. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  228. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  229. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  230. per purum simulacra feruntur
  231. et feriunt oculos turbantia composituras.
  232. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  233. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  234. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  235. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  236. arquati, quia luroris de corpore eorum
  237. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  238. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  239. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  240. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  241. propterea quia, cum propior caliginis
  242. ater init oculos prior et possedit apertos,
  243. insequitur candens confestim lucidus ,
  244. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  245. illius; nam multis partibus hic est
  246. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  247. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  248. atque pate fecit, quas ante obsederat
  249. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  250. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  251. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  252. propterea quia posterior caliginis
  253. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  254. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  255. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  256. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  257. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  258. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  259. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  260. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  261. per multum quia dum simulacra feruntur,
  262. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  263. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  264. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  265. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  266. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  267. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  268. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  269. si credis privatum lumine posse
  270. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  271. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  272. id quod nos umbram perhibere .
  273. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  274. lumine privatur solis qua cumque meantes
  275. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  276. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  277. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  278. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  279. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  280. propterea facile et spoliatur lumine terra
  281. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  282. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  283. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  284. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  285. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  286. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  287. hoc animi demum ratio discernere debet,
  288. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  289. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  290. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  291. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  292. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  293. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  294. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  295. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  296. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  297. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  298. solque pari ratione manere et luna videtur
  299. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  300. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  301. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  302. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  303. atria versari et circum cursare columnae
  304. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  305. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  306. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  307. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  308. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  309. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  310. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  311. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  312. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  313. inter eos solemque iacent immania ponti
  314. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  315. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  316. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  317. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  318. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  319. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  320. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  321. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  322. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  323. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  324. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  325. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  326. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  327. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  328. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  329. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  330. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  331. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  332. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  333. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  334. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  335. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  336. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  337. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  338. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  339. at maris ignaris in portu clauda videntur
  340. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  341. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  342. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  343. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  344. omnia converti sursumque supina reverti
  345. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  346. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  347. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  348. labier adversum nimbos atque ire superne
  349. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  350. At si forte oculo manus uni subdita supter
  351. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  352. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  353. bina lucernarum florentia lumina flammis
  354. binaque per totas aedis geminare supellex
  355. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  356. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  357. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  358. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  359. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  360. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  361. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  362. mutare et campos pedibus transire videmur,
  363. et sonitus audire, severa silentia noctis
  364. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  365. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  366. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  367. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  368. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  369. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  370. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  371. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  372. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  373. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  374. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  375. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  376. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  377. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  378. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  379. notitiam veri quae res falsique crearit
  380. et dubium certo quae res differre probarit.
  381. invenies primis ab sensibus esse creatam
  382. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  383. nam maiore fide debet reperirier illud,
  384. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  385. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  386. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  387. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  388. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  389. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  390. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  391. an confutabunt nares oculive revincent?
  392. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  393. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  394. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  395. et seorsum varios rerum sentire colores
  396. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  397. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  398. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  399. non possint alios alii convincere sensus.
  400. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  401. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  402. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  403. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  404. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  405. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  406. reddere mendose causas utriusque figurae,
  407. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  408. et violare fidem primam et convellere tota
  409. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  410. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  411. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  412. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  413. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  414. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  415. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  416. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  417. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  418. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  419. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  420. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  421. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  422. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  423. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  424. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  425. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  426. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  427. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  428. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  429. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  430. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  431. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  432. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  433. quippe per angustum turba maiore coorta
  434. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  435. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  436. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  437. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  438. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  439. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  440. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  441. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  442. praesertim si cum summost clamore profusus.
  443. ergo corpoream vocem constare necessest,
  444. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  445. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  446. principiorum et item levor levore creatur;
  447. nec simili penetrant auris primordia forma,
  448. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  449. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  450. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  451. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  452. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  453. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  454. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  455. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  456. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  457. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  458. plane exaudiri discernique articulatim;
  459. servat enim formaturam servatque figuram.