De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  2. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  3. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  4. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  5. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  6. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  7. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  8. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  9. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  10. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  11. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  12. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  13. indicioque sui facti persaepe fuere.
  14. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  15. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  16. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  17. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  18. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  19. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  20. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  21. somno devincti credunt se extollere vestem,
  22. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  23. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  24. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  25. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  26. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  27. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  28. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  29. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  30. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  31. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  32. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  33. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  34. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  35. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  36. per membra atque artus decedit corpore toto,
  37. in loca conveniens nervorum certa cietque
  38. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  39. inritata tument loca semine fitque voluntas
  40. eicere id quo se contendit dira lubido,
  41. incitat inritans loca turgida semine multo
  42. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;