De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  2. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  3. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  4. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  5. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  6. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  7. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  8. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  9. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  10. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  11. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  12. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  13. in nullo caput interea sit forte dolore.
  14. Praeterea molli cum somno dedita membra
  15. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  16. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  17. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  18. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  19. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  20. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  21. principio fit uti detracto corpore multo
  22. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  23. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  24. diffugere forasque per os est editus ,
  25. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  26. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  27. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  28. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  29. semina, curare in membris ut vita moretur.
  30. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  31. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  32. quapropter quoniam est animi natura reperta
  33. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  34. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  35. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  36. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  37. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  38. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  39. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  40. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  41. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  42. idque situm media regione in pectoris haeret.
  43. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  44. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  45. cetera pars animae per totum dissita corpus
  46. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  47. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  48. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  49. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  50. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  51. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  52. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  53. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  54. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  55. consentire animam totam per membra videmus
  56. sudoresque ita palloremque existere toto
  57. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  58. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  59. denique concidere ex animi terrore videmus
  60. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  61. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  62. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  63. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  64. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  65. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  66. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  67. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  68. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  69. corporea natura animum constare animamque?
  70. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  71. consentire animum nobis in corpore cernis.
  72. si minus offendit vitam vis horrida teli
  73. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  74. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  75. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  76. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  77. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  78. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  79. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  80. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  81. principio esse aio persuptilem atque minutis
  82. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  83. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  84. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  85. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  86. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  87. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  88. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  89. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  90. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  91. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  92. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  93. at contra mellis constantior est natura
  94. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  95. haeret enim inter se magis omnis materiai
  96. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  97. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  98. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  99. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  100. at contra lapidum coniectum spicarumque
  101. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  102. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  103. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  104. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  105. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  106. mobilis egregie, perquam constare necessest
  107. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  108. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  109. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  110. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  111. quam tenui constet textura quamque loco se
  112. contineat parvo, si possit conglomerari,
  113. quod simul atque hominem leti secura quies est
  114. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  115. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  116. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  117. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  118. ergo animam totam perparvis esse necessest
  119. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  120. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  121. extima membrorum circumcaesura tamen se
  122. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  123. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  124. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  125. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  126. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  127. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  128. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  129. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  130. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  131. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  132. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  133. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  134. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  135. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  136. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  137. rara quod eius enim constat natura, necessest
  138. inter eum primordia multa moveri.
  139. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  140. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  141. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  142. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  143. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  144. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  145. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  146. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  147. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  148. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  149. inde calor motus et venti caeca potestas
  150. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  151. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  152. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  153. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  154. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  155. permanare malum, quin omnia perturbentur
  156. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  157. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  158. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  159. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  160. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  161. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  162. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  163. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  164. inter enim cursant primordia principiorum
  165. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  166. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  167. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  168. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  169. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  170. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  171. sic calor atque et venti caeca potestas
  172. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  173. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  174. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  175. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  176. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  177. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  178. quod genus in nostris membris et corpore toto
  179. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  180. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  181. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  182. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  183. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  184. consimili ratione necessest ventus et
  185. et calor inter se vigeant commixta per artus
  186. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  187. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  188. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  189. interemant sensum diductaque solvant.
  190. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  191. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  192. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  193. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  194. est etiam quoque pacati status ille,
  195. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  196. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  197. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  198. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  199. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  200. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  201. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  202. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  203. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  204. at natura boum placido magis vivit
  205. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  206. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  207. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  208. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  209. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  210. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  211. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  212. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  213. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  214. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  215. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  216. inque aliis rebus multis differre necessest
  217. naturas hominum varias moresque sequacis;
  218. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  219. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  220. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  221. illud in his rebus video firmare potesse,
  222. usque adeo naturarum vestigia linqui
  223. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  224. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  225. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  226. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  227. nam communibus inter se radicibus haerent
  228. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  229. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  230. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  231. sic animi atque animae naturam corpore toto
  232. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  233. inplexis ita principiis ab origine prima
  234. inter se fiunt consorti praedita vita,
  235. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  236. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  237. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  238. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  239. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  240. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  241. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  242. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  243. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  244. discidium possunt artus perferre relicti,
  245. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  246. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  247. mutua vitalis discunt contagia motus,
  248. maternis etiam membris alvoque reposta,
  249. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  250. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  251. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  252. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  253. atque animam credit permixtam corpore toto
  254. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  255. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  256. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  257. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  258. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  259. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  260. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  261. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  262. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  263. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  264. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  265. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  266. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.