De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  2. sed magis in vita divom metus urget inanis
  3. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  4. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  5. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  6. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  7. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  8. qui non sola novem dispessis iugera membris
  9. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  10. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  11. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  12. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  13. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  14. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  15. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  16. qui petere a populo fasces saevasque secures
  17. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  18. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  19. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  20. hoc est adverso nixantem trudere monte
  21. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  22. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  23. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  24. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  25. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  26. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  27. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  28. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  29. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  30. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  31. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  32. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  33. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  34. sed metus in vita poenarum pro male factis
  35. est insignibus insignis scelerisque luela,
  36. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  37. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  38. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  39. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  40. nec videt interea qui terminus esse malorum
  41. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  42. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  43. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  44. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  45. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  46. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  47. inde alii multi reges rerumque potentes
  48. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  49. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  50. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  51. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  52. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  53. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  54. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  55. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  56. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  57. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  58. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  59. denique Democritum post quam matura vetustas
  60. admonuit memores motus languescere mentis,
  61. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  62. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  63. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  64. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  65. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  66. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  67. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  68. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  69. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  70. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  71. ebrius urgeris multis miser undique curis
  72. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  73. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  74. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  75. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  76. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  77. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  78. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,