De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  2. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  3. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  4. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  5. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  6. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  7. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  8. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  9. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  10. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  11. temporis exponit post mortem denique nostram.
  12. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  13. quicquam, non omni somno securius exstat?
  14. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  15. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  16. nec miser inpendens magnum timet saxum
  17. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  18. sed magis in vita divom metus urget inanis
  19. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  20. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  21. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  22. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  23. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  24. qui non sola novem dispessis iugera membris
  25. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  26. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  27. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  28. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  29. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  30. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  31. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  32. qui petere a populo fasces saevasque secures
  33. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  34. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  35. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  36. hoc est adverso nixantem trudere monte
  37. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  38. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  39. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  40. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  41. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  42. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  43. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  44. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  45. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  46. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  47. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  48. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  49. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  50. sed metus in vita poenarum pro male factis
  51. est insignibus insignis scelerisque luela,
  52. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  53. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  54. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  55. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  56. nec videt interea qui terminus esse malorum
  57. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  58. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  59. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  60. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  61. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  62. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  63. inde alii multi reges rerumque potentes
  64. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  65. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  66. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  67. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  68. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  69. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  70. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  71. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  72. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  73. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  74. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  75. denique Democritum post quam matura vetustas
  76. admonuit memores motus languescere mentis,
  77. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  78. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  79. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  80. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  81. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  82. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  83. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  84. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  85. sollicitamque geris cassa formidine mentem