De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  2. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  3. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  4. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  5. non potius vitae finem facis atque laboris?
  6. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  7. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  8. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  9. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  10. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  11. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  12. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  13. naturam et veram verbis exponere causam?
  14. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  15. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  16. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  17. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  18. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  19. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  20. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  21. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  22. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  23. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  24. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  25. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  26. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  27. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  28. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  29. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  30. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  31. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  32. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  33. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  34. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  35. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  36. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  37. temporis exponit post mortem denique nostram.
  38. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  39. quicquam, non omni somno securius exstat?
  40. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  41. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  42. nec miser inpendens magnum timet saxum
  43. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  44. sed magis in vita divom metus urget inanis
  45. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  46. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  47. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  48. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  49. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  50. qui non sola novem dispessis iugera membris
  51. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  52. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  53. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  54. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  55. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  56. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  57. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  58. qui petere a populo fasces saevasque secures
  59. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  60. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  61. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  62. hoc est adverso nixantem trudere monte
  63. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  64. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  65. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  66. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  67. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  68. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  69. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  70. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  71. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  72. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  73. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  74. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  75. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  76. sed metus in vita poenarum pro male factis
  77. est insignibus insignis scelerisque luela,
  78. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  79. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  80. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  81. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  82. nec videt interea qui terminus esse malorum
  83. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  84. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  85. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  86. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  87. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  88. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  89. inde alii multi reges rerumque potentes
  90. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  91. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  92. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  93. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  94. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  95. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  96. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  97. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  98. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  99. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  100. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  101. denique Democritum post quam matura vetustas
  102. admonuit memores motus languescere mentis,
  103. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  104. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  105. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  106. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  107. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  108. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  109. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  110. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  111. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  112. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  113. ebrius urgeris multis miser undique curis
  114. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  115. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  116. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  117. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  118. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  119. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  120. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  121. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  122. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  123. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  124. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  125. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  126. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  127. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  128. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  129. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  130. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  131. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  132. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  133. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  134. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  135. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  136. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  137. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  138. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  139. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  140. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  141. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  142. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  143. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  144. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  145. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  146. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  147. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  148. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  149. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  150. tempore de mortis nec delibare valemus,
  151. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  152. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  153. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  154. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno