De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  2. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  3. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  4. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  5. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  6. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  7. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  8. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  9. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  10. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  11. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  12. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  13. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  14. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  15. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  16. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  17. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  18. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  19. maior enim turbae disiectus materiai
  20. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  21. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  22. Denique si vocem rerum natura repente.
  23. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  24. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  25. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  26. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  27. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  28. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  29. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  30. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  31. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  32. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  33. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  34. non potius vitae finem facis atque laboris?
  35. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  36. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  37. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  38. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  39. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  40. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  41. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  42. naturam et veram verbis exponere causam?
  43. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  44. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  45. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  46. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  47. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  48. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  49. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  50. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  51. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  52. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  53. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  54. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  55. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  56. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  57. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  58. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  59. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  60. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  61. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  62. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  63. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  64. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  65. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  66. temporis exponit post mortem denique nostram.
  67. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  68. quicquam, non omni somno securius exstat?
  69. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  70. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  71. nec miser inpendens magnum timet saxum
  72. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  73. sed magis in vita divom metus urget inanis
  74. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  75. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  76. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  77. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  78. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  79. qui non sola novem dispessis iugera membris
  80. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  81. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  82. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  83. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  84. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  85. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.