De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  2. non radii solis neque lucida tela diei
  3. discutiant, sed naturae species ratioque.
  4. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  5. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  6. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  7. atque oculei partes animantis totius extant.
  8. ---
  9. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  10. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  11. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  12. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  13. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  14. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  15. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  16. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  17. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  18. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  19. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  20. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  21. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  22. in nullo caput interea sit forte dolore.
  23. Praeterea molli cum somno dedita membra
  24. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  25. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  26. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  27. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  28. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  29. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  30. principio fit uti detracto corpore multo
  31. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  32. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  33. diffugere forasque per os est editus ,
  34. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  35. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  36. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  37. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  38. semina, curare in membris ut vita moretur.
  39. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  40. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  41. quapropter quoniam est animi natura reperta
  42. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  43. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  44. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  45. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  46. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  47. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  48. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  49. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  50. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  51. idque situm media regione in pectoris haeret.
  52. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  53. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  54. cetera pars animae per totum dissita corpus
  55. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  56. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  57. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  58. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  59. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  60. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  61. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  62. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  63. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  64. consentire animam totam per membra videmus
  65. sudoresque ita palloremque existere toto
  66. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  67. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  68. denique concidere ex animi terrore videmus
  69. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  70. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  71. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  72. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  73. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  74. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  75. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  76. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  77. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  78. corporea natura animum constare animamque?
  79. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  80. consentire animum nobis in corpore cernis.
  81. si minus offendit vitam vis horrida teli
  82. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  83. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  84. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  85. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  86. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  87. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  88. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  89. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  90. principio esse aio persuptilem atque minutis
  91. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  92. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  93. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  94. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  95. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  96. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  97. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  98. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  99. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  100. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  101. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  102. at contra mellis constantior est natura
  103. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  104. haeret enim inter se magis omnis materiai
  105. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  106. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  107. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  108. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  109. at contra lapidum coniectum spicarumque
  110. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  111. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  112. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  113. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  114. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  115. mobilis egregie, perquam constare necessest
  116. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  117. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  118. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  119. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  120. quam tenui constet textura quamque loco se
  121. contineat parvo, si possit conglomerari,
  122. quod simul atque hominem leti secura quies est
  123. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  124. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  125. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  126. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  127. ergo animam totam perparvis esse necessest
  128. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  129. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  130. extima membrorum circumcaesura tamen se
  131. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  132. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  133. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  134. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  135. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  136. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  137. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  138. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  139. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  140. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  141. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  142. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  143. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  144. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  145. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  146. rara quod eius enim constat natura, necessest
  147. inter eum primordia multa moveri.
  148. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  149. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  150. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  151. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  152. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  153. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  154. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  155. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  156. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  157. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  158. inde calor motus et venti caeca potestas
  159. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  160. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  161. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  162. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  163. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  164. permanare malum, quin omnia perturbentur
  165. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  166. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  167. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  168. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  169. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  170. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  171. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;