De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  2. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  3. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  4. non radii solis neque lucida tela diei
  5. discutiant, sed naturae species ratioque.
  6. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  7. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  8. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  9. atque oculei partes animantis totius extant.
  10. ---
  11. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  12. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  13. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  14. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  15. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  16. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  17. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  18. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  19. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  20. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  21. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  22. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  23. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  24. in nullo caput interea sit forte dolore.
  25. Praeterea molli cum somno dedita membra
  26. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  27. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  28. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  29. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  30. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  31. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  32. principio fit uti detracto corpore multo
  33. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  34. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  35. diffugere forasque per os est editus ,
  36. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  37. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  38. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  39. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  40. semina, curare in membris ut vita moretur.
  41. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  42. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  43. quapropter quoniam est animi natura reperta
  44. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  45. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  46. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  47. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  48. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  49. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  50. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  51. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  52. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  53. idque situm media regione in pectoris haeret.
  54. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  55. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  56. cetera pars animae per totum dissita corpus
  57. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  58. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  59. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  60. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  61. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  62. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  63. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  64. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  65. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  66. consentire animam totam per membra videmus
  67. sudoresque ita palloremque existere toto
  68. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  69. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  70. denique concidere ex animi terrore videmus
  71. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  72. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  73. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  74. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  75. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  76. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  77. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  78. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  79. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  80. corporea natura animum constare animamque?
  81. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  82. consentire animum nobis in corpore cernis.
  83. si minus offendit vitam vis horrida teli
  84. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  85. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  86. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  87. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  88. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  89. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  90. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  91. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  92. principio esse aio persuptilem atque minutis
  93. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  94. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  95. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  96. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  97. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  98. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  99. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  100. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  101. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  102. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  103. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  104. at contra mellis constantior est natura
  105. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  106. haeret enim inter se magis omnis materiai
  107. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  108. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  109. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  110. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  111. at contra lapidum coniectum spicarumque
  112. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  113. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  114. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  115. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  116. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  117. mobilis egregie, perquam constare necessest
  118. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  119. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  120. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  121. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  122. quam tenui constet textura quamque loco se
  123. contineat parvo, si possit conglomerari,
  124. quod simul atque hominem leti secura quies est
  125. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  126. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  127. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  128. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  129. ergo animam totam perparvis esse necessest
  130. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  131. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  132. extima membrorum circumcaesura tamen se
  133. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  134. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  135. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  136. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  137. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  138. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  139. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  140. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  141. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  142. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  143. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  144. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  145. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  146. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  147. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  148. rara quod eius enim constat natura, necessest
  149. inter eum primordia multa moveri.
  150. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  151. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  152. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  153. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  154. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  155. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  156. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  157. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  158. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  159. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  160. inde calor motus et venti caeca potestas
  161. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  162. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  163. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  164. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  165. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  166. permanare malum, quin omnia perturbentur
  167. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  168. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  169. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  170. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  171. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  172. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  173. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  174. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  175. inter enim cursant primordia principiorum
  176. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  177. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  178. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  179. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  180. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  181. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  182. sic calor atque et venti caeca potestas
  183. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  184. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  185. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  186. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  187. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  188. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  189. quod genus in nostris membris et corpore toto
  190. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  191. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  192. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  193. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  194. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  195. consimili ratione necessest ventus et
  196. et calor inter se vigeant commixta per artus
  197. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  198. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  199. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  200. interemant sensum diductaque solvant.
  201. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  202. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  203. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  204. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  205. est etiam quoque pacati status ille,
  206. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  207. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  208. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  209. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  210. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  211. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  212. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  213. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  214. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  215. at natura boum placido magis vivit
  216. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  217. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  218. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  219. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  220. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  221. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  222. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  223. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  224. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  225. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  226. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  227. inque aliis rebus multis differre necessest
  228. naturas hominum varias moresque sequacis;
  229. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  230. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  231. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  232. illud in his rebus video firmare potesse,
  233. usque adeo naturarum vestigia linqui
  234. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  235. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  236. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  237. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  238. nam communibus inter se radicibus haerent
  239. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  240. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  241. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  242. sic animi atque animae naturam corpore toto
  243. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  244. inplexis ita principiis ab origine prima
  245. inter se fiunt consorti praedita vita,
  246. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  247. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  248. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  249. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  250. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  251. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  252. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  253. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  254. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  255. discidium possunt artus perferre relicti,
  256. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  257. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  258. mutua vitalis discunt contagia motus,
  259. maternis etiam membris alvoque reposta,
  260. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  261. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  262. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  263. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  264. atque animam credit permixtam corpore toto
  265. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  266. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  267. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  268. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  269. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  270. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  271. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  272. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  273. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  274. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  275. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  276. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  277. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  278. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  279. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  280. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  281. iam magis exemptis oculis debere videtur
  282. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  283. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  284. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  285. corporis atque animi primordia singula primis
  286. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  287. nam cum multo sunt animae elementa minora
  288. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  289. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  290. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  291. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  292. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  293. intervalla tenere exordia prima animai.
  294. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  295. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  296. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  297. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  298. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  299. vestem nec plumas avium papposque volantis,