De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  2. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  3. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  4. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  5. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  6. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  7. non radii solis neque lucida tela diei
  8. discutiant, sed naturae species ratioque.
  9. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  10. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  11. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  12. atque oculei partes animantis totius extant.
  13. ---
  14. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  15. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  16. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  17. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  18. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  19. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  20. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  21. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  22. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  23. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  24. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  25. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  26. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  27. in nullo caput interea sit forte dolore.
  28. Praeterea molli cum somno dedita membra
  29. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  30. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  31. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  32. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  33. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  34. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  35. principio fit uti detracto corpore multo
  36. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  37. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  38. diffugere forasque per os est editus ,
  39. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  40. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  41. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  42. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  43. semina, curare in membris ut vita moretur.
  44. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  45. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  46. quapropter quoniam est animi natura reperta
  47. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  48. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  49. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  50. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  51. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  52. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  53. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  54. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  55. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  56. idque situm media regione in pectoris haeret.
  57. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  58. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  59. cetera pars animae per totum dissita corpus
  60. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  61. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  62. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  63. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  64. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  65. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  66. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  67. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  68. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  69. consentire animam totam per membra videmus
  70. sudoresque ita palloremque existere toto
  71. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  72. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  73. denique concidere ex animi terrore videmus
  74. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  75. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  76. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  77. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  78. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  79. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  80. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  81. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  82. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  83. corporea natura animum constare animamque?
  84. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  85. consentire animum nobis in corpore cernis.
  86. si minus offendit vitam vis horrida teli
  87. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  88. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  89. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  90. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  91. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  92. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  93. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  94. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  95. principio esse aio persuptilem atque minutis
  96. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  97. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  98. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  99. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  100. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,