De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  2. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  3. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  4. omnibus humanis esset terraque marique,
  5. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  6. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  7. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  8. accidere omnino poterit sensumque movere,
  9. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  10. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  11. distractast animi natura animaeque potestas,
  12. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  13. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  14. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  15. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  16. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  17. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  18. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  19. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  20. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  21. nam cum respicias inmensi temporis omne
  22. praeteritum spatium, tum motus materiai
  23. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  24. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  25. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  26. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  27. inter enim iectast vitai pausa vageque
  28. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  29. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  30. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  31. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  32. illum cui possint incommoda conciliari,
  33. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  34. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  35. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  36. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  37. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  38. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  39. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  40. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  41. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  42. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  43. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  44. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  45. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  46. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  47. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  48. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  49. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  50. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  51. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  52. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  53. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  54. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  55. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  56. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  57. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  58. aut in melle situm suffocari atque rigere
  59. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  60. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  61. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  62. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  63. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  64. non poteris factis florentibus esse tuisque
  65. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  66. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  67. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  68. iam desiderium rerum super insidet una.'
  69. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  70. dissoluant animi magno se angore metuque.
  71. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  72. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  73. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  74. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  75. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  76. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  77. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  78. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  79. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  80. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  81. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  82. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  83. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  84. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  85. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  86. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  87. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  88. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  89. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  90. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  91. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  92. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  93. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  94. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  95. maior enim turbae disiectus materiai
  96. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  97. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  98. Denique si vocem rerum natura repente.
  99. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  100. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  101. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  102. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  103. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  104. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  105. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  106. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  107. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  108. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  109. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  110. non potius vitae finem facis atque laboris?
  111. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  112. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  113. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  114. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  115. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  116. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  117. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  118. naturam et veram verbis exponere causam?
  119. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  120. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  121. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  122. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  123. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  124. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  125. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  126. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  127. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  128. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  129. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  130. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  131. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  132. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  133. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  134. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  135. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  136. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  137. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  138. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  139. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  140. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  141. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  142. temporis exponit post mortem denique nostram.
  143. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  144. quicquam, non omni somno securius exstat?
  145. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  146. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  147. nec miser inpendens magnum timet saxum
  148. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  149. sed magis in vita divom metus urget inanis
  150. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  151. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  152. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  153. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  154. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  155. qui non sola novem dispessis iugera membris
  156. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  157. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  158. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  159. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  160. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  161. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  162. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  163. qui petere a populo fasces saevasque secures
  164. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  165. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  166. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  167. hoc est adverso nixantem trudere monte
  168. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  169. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  170. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  171. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  172. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  173. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  174. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  175. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  176. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  177. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  178. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  179. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!