De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  2. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  3. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  4. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  5. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  6. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  7. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  8. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  9. omnibus humanis esset terraque marique,
  10. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  11. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  12. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  13. accidere omnino poterit sensumque movere,
  14. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  15. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  16. distractast animi natura animaeque potestas,
  17. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  18. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  19. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  20. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  21. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  22. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  23. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  24. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  25. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  26. nam cum respicias inmensi temporis omne
  27. praeteritum spatium, tum motus materiai
  28. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  29. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  30. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  31. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  32. inter enim iectast vitai pausa vageque
  33. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  34. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  35. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  36. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  37. illum cui possint incommoda conciliari,
  38. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  39. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  40. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  41. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  42. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  43. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  44. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  45. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  46. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  47. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  48. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  49. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  50. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  51. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  52. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  53. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  54. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  55. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  56. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  57. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  58. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  59. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  60. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  61. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  62. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  63. aut in melle situm suffocari atque rigere
  64. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  65. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  66. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  67. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  68. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  69. non poteris factis florentibus esse tuisque
  70. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  71. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  72. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  73. iam desiderium rerum super insidet una.'
  74. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  75. dissoluant animi magno se angore metuque.
  76. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  77. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  78. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  79. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  80. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  81. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  82. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  83. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  84. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  85. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  86. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  87. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  88. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  89. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  90. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  91. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  92. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  93. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  94. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  95. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  96. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  97. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  98. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  99. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  100. maior enim turbae disiectus materiai
  101. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  102. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  103. Denique si vocem rerum natura repente.
  104. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  105. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  106. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  107. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  108. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  109. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  110. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  111. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  112. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  113. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  114. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  115. non potius vitae finem facis atque laboris?
  116. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  117. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  118. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  119. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  120. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  121. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  122. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  123. naturam et veram verbis exponere causam?
  124. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  125. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  126. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  127. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  128. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  129. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  130. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  131. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  132. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  133. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  134. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  135. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  136. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  137. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  138. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  139. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  140. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  141. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  142. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  143. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  144. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  145. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  146. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  147. temporis exponit post mortem denique nostram.
  148. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  149. quicquam, non omni somno securius exstat?
  150. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  151. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  152. nec miser inpendens magnum timet saxum
  153. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  154. sed magis in vita divom metus urget inanis
  155. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  156. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  157. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  158. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  159. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  160. qui non sola novem dispessis iugera membris
  161. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  162. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  163. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  164. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  165. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  166. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  167. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  168. qui petere a populo fasces saevasque secures
  169. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  170. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  171. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  172. hoc est adverso nixantem trudere monte
  173. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  174. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  175. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  176. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  177. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  178. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  179. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  180. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  181. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  182. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  183. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  184. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  185. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  186. sed metus in vita poenarum pro male factis
  187. est insignibus insignis scelerisque luela,
  188. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  189. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  190. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  191. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  192. nec videt interea qui terminus esse malorum
  193. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  194. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  195. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  196. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  197. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  198. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  199. inde alii multi reges rerumque potentes
  200. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  201. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  202. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  203. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  204. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  205. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  206. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  207. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  208. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  209. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  210. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  211. denique Democritum post quam matura vetustas
  212. admonuit memores motus languescere mentis,
  213. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  214. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  215. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  216. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  217. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  218. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  219. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  220. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  221. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  222. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  223. ebrius urgeris multis miser undique curis
  224. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  225. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  226. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  227. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  228. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  229. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  230. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  231. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  232. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  233. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  234. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  235. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  236. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  237. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  238. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  239. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  240. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  241. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  242. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  243. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  244. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  245. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  246. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  247. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  248. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  249. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  250. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  251. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  252. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  253. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  254. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  255. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  256. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  257. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  258. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  259. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  260. tempore de mortis nec delibare valemus,
  261. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  262. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  263. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  264. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  265. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  266. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur