De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  2. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  3. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  4. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  5. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  6. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  7. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  8. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  9. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  10. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  11. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  12. omnibus humanis esset terraque marique,
  13. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  14. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  15. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  16. accidere omnino poterit sensumque movere,
  17. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  18. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  19. distractast animi natura animaeque potestas,
  20. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  21. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  22. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  23. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  24. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  25. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  26. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  27. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  28. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  29. nam cum respicias inmensi temporis omne
  30. praeteritum spatium, tum motus materiai
  31. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  32. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  33. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  34. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  35. inter enim iectast vitai pausa vageque
  36. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  37. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  38. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  39. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  40. illum cui possint incommoda conciliari,
  41. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  42. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  43. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  44. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  45. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  46. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  47. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  48. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  49. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  50. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  51. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  52. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  53. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  54. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  55. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  56. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  57. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  58. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  59. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  60. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  61. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  62. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  63. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  64. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  65. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  66. aut in melle situm suffocari atque rigere
  67. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  68. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  69. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  70. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  71. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  72. non poteris factis florentibus esse tuisque
  73. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  74. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  75. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  76. iam desiderium rerum super insidet una.'
  77. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  78. dissoluant animi magno se angore metuque.
  79. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  80. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  81. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  82. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  83. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  84. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  85. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  86. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  87. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  88. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  89. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  90. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  91. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  92. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  93. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  94. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  95. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  96. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  97. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  98. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  99. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  100. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  101. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  102. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  103. maior enim turbae disiectus materiai
  104. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  105. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  106. Denique si vocem rerum natura repente.
  107. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  108. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  109. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  110. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  111. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  112. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  113. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  114. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  115. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  116. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  117. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  118. non potius vitae finem facis atque laboris?
  119. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  120. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  121. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  122. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  123. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  124. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  125. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  126. naturam et veram verbis exponere causam?
  127. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  128. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  129. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  130. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  131. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  132. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  133. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  134. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  135. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  136. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  137. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  138. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  139. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  140. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  141. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  142. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  143. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  144. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  145. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  146. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  147. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  148. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  149. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  150. temporis exponit post mortem denique nostram.
  151. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  152. quicquam, non omni somno securius exstat?
  153. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  154. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  155. nec miser inpendens magnum timet saxum
  156. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  157. sed magis in vita divom metus urget inanis
  158. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  159. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  160. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  161. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  162. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  163. qui non sola novem dispessis iugera membris
  164. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  165. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  166. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  167. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  168. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  169. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  170. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  171. qui petere a populo fasces saevasque secures
  172. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  173. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  174. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  175. hoc est adverso nixantem trudere monte
  176. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  177. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  178. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  179. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  180. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  181. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  182. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  183. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  184. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  185. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  186. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  187. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  188. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  189. sed metus in vita poenarum pro male factis
  190. est insignibus insignis scelerisque luela,
  191. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  192. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  193. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  194. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  195. nec videt interea qui terminus esse malorum
  196. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  197. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  198. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  199. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  200. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  201. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  202. inde alii multi reges rerumque potentes
  203. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  204. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  205. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  206. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  207. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  208. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  209. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  210. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  211. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  212. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  213. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  214. denique Democritum post quam matura vetustas
  215. admonuit memores motus languescere mentis,
  216. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  217. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  218. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  219. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  220. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  221. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  222. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  223. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  224. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  225. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  226. ebrius urgeris multis miser undique curis