De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  2. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  3. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  4. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  5. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  6. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  7. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  8. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  9. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  10. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  11. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  12. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  13. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  14. omnibus humanis esset terraque marique,
  15. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  16. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  17. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  18. accidere omnino poterit sensumque movere,
  19. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  20. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  21. distractast animi natura animaeque potestas,
  22. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  23. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  24. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  25. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  26. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  27. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  28. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  29. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  30. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  31. nam cum respicias inmensi temporis omne
  32. praeteritum spatium, tum motus materiai
  33. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  34. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  35. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  36. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  37. inter enim iectast vitai pausa vageque
  38. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  39. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  40. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  41. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  42. illum cui possint incommoda conciliari,
  43. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  44. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  45. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  46. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  47. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  48. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  49. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  50. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  51. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  52. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  53. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  54. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  55. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  56. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  57. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  58. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  59. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  60. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  61. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  62. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  63. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  64. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  65. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  66. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  67. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  68. aut in melle situm suffocari atque rigere
  69. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  70. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  71. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor