De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. consentire putare et fungi mutua posse
  2. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  3. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  4. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  5. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  6. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  7. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  8. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  9. dissociare intus partis, ut materiai
  10. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  11. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  12. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  13. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  14. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  15. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  16. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  17. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  18. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  19. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  20. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  21. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  22. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  23. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  24. ---
  25. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  26. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  27. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  28. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  29. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  30. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  31. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  32. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  33. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  34. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  35. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  36. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  37. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  38. omnibus humanis esset terraque marique,
  39. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  40. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  41. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  42. accidere omnino poterit sensumque movere,
  43. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  44. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  45. distractast animi natura animaeque potestas,
  46. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  47. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  48. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  49. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  50. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  51. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  52. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  53. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  54. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  55. nam cum respicias inmensi temporis omne
  56. praeteritum spatium, tum motus materiai
  57. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  58. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  59. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  60. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  61. inter enim iectast vitai pausa vageque
  62. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  63. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  64. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  65. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  66. illum cui possint incommoda conciliari,
  67. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  68. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  69. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  70. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  71. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  72. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  73. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  74. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  75. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  76. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  77. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  78. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  79. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  80. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  81. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  82. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  83. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  84. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  85. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  86. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  87. qui possit vivus sibi se lugere peremptum