De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  2. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  3. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  4. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  5. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  6. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  7. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  8. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  9. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  10. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  11. posset et innasci quavis in parte soleret,
  12. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  13. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  14. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  15. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  16. totum posse extra corpus durare genique.
  17. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  18. confiteare animam distractam in corpore toto.
  19. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  20. consentire putare et fungi mutua posse
  21. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  22. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  23. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  24. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  25. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  26. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  27. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  28. dissociare intus partis, ut materiai
  29. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  30. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  31. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  32. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  33. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  34. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  35. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  36. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  37. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  38. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  39. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  40. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  41. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  42. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  43. ---
  44. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  45. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  46. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  47. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  48. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  49. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  50. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  51. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  52. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  53. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  54. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  55. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  56. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  57. omnibus humanis esset terraque marique,
  58. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  59. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  60. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  61. accidere omnino poterit sensumque movere,
  62. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  63. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  64. distractast animi natura animaeque potestas,
  65. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  66. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  67. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  68. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  69. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  70. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  71. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  72. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  73. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  74. nam cum respicias inmensi temporis omne
  75. praeteritum spatium, tum motus materiai
  76. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  77. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  78. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  79. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  80. inter enim iectast vitai pausa vageque
  81. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  82. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  83. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  84. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  85. illum cui possint incommoda conciliari,
  86. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  87. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  88. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  89. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  90. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  91. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  92. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  93. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  94. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  95. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  96. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  97. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  98. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  99. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  100. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  101. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  102. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  103. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  104. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  105. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  106. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  107. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  108. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  109. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  110. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  111. aut in melle situm suffocari atque rigere
  112. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  113. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  114. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  115. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  116. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  117. non poteris factis florentibus esse tuisque
  118. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  119. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  120. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  121. iam desiderium rerum super insidet una.'
  122. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  123. dissoluant animi magno se angore metuque.
  124. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  125. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  126. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  127. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  128. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  129. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  130. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  131. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  132. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  133. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  134. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  135. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  136. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  137. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  138. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  139. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  140. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  141. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  142. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  143. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  144. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  145. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  146. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  147. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  148. maior enim turbae disiectus materiai
  149. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  150. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  151. Denique si vocem rerum natura repente.
  152. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  153. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  154. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  155. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  156. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  157. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  158. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  159. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  160. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  161. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  162. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  163. non potius vitae finem facis atque laboris?
  164. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  165. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  166. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  167. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  168. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  169. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  170. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  171. naturam et veram verbis exponere causam?
  172. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  173. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  174. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  175. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  176. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  177. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  178. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  179. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  180. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  181. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  182. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'