De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. expectare immortalis mortalia membra
  2. innumero numero certareque praeproperanter
  3. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  4. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  5. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  6. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  7. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  8. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  9. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  10. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  11. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  12. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  13. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  14. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  15. posset et innasci quavis in parte soleret,
  16. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  17. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  18. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  19. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  20. totum posse extra corpus durare genique.
  21. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  22. confiteare animam distractam in corpore toto.
  23. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  24. consentire putare et fungi mutua posse
  25. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  26. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  27. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  28. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  29. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  30. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  31. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  32. dissociare intus partis, ut materiai
  33. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  34. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  35. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  36. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  37. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  38. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  39. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  40. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  41. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  42. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  43. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  44. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  45. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  46. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  47. ---
  48. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  49. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  50. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  51. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  52. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  53. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  54. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  55. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  56. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  57. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  58. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  59. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  60. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  61. omnibus humanis esset terraque marique,
  62. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  63. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  64. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  65. accidere omnino poterit sensumque movere,
  66. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  67. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  68. distractast animi natura animaeque potestas,
  69. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  70. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  71. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  72. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  73. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  74. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  75. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  76. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  77. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  78. nam cum respicias inmensi temporis omne
  79. praeteritum spatium, tum motus materiai
  80. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  81. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  82. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  83. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  84. inter enim iectast vitai pausa vageque
  85. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  86. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  87. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  88. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  89. illum cui possint incommoda conciliari,
  90. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  91. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  92. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  93. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  94. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  95. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  96. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  97. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  98. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  99. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  100. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  101. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  102. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  103. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  104. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  105. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  106. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  107. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  108. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  109. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  110. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  111. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  112. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  113. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  114. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  115. aut in melle situm suffocari atque rigere
  116. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  117. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  118. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  119. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  120. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  121. non poteris factis florentibus esse tuisque
  122. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  123. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  124. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  125. iam desiderium rerum super insidet una.'
  126. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  127. dissoluant animi magno se angore metuque.
  128. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  129. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  130. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  131. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  132. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  133. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  134. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  135. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  136. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  137. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  138. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  139. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  140. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  141. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  142. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  143. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  144. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  145. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  146. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  147. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  148. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  149. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  150. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  151. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  152. maior enim turbae disiectus materiai
  153. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  154. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  155. Denique si vocem rerum natura repente.
  156. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  157. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  158. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  159. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  160. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  161. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  162. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  163. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  164. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  165. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  166. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  167. non potius vitae finem facis atque laboris?
  168. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  169. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  170. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  171. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  172. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  173. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  174. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  175. naturam et veram verbis exponere causam?
  176. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  177. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  178. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  179. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  180. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  181. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  182. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  183. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  184. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  185. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  186. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  187. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  188. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  189. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  190. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  191. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  192. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  193. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  194. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  195. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  196. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  197. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  198. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  199. temporis exponit post mortem denique nostram.
  200. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  201. quicquam, non omni somno securius exstat?
  202. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  203. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  204. nec miser inpendens magnum timet saxum
  205. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  206. sed magis in vita divom metus urget inanis
  207. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  208. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  209. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  210. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  211. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  212. qui non sola novem dispessis iugera membris
  213. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  214. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  215. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  216. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  217. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  218. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  219. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  220. qui petere a populo fasces saevasque secures
  221. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  222. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  223. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  224. hoc est adverso nixantem trudere monte
  225. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  226. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  227. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  228. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  229. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  230. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  231. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  232. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  233. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  234. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  235. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  236. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  237. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  238. sed metus in vita poenarum pro male factis
  239. est insignibus insignis scelerisque luela,
  240. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  241. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  242. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  243. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  244. nec videt interea qui terminus esse malorum
  245. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  246. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  247. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  248. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  249. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  250. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  251. inde alii multi reges rerumque potentes
  252. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  253. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  254. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  255. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  256. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  257. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  258. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  259. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  260. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  261. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  262. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  263. denique Democritum post quam matura vetustas
  264. admonuit memores motus languescere mentis,
  265. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  266. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  267. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  268. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  269. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  270. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  271. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  272. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  273. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  274. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  275. ebrius urgeris multis miser undique curis
  276. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  277. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  278. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  279. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  280. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  281. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  282. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  283. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  284. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  285. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  286. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  287. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  288. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  289. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  290. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  291. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  292. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  293. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  294. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  295. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  296. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  297. temporis aeterni quoniam, non unius horae,