De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  2. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  3. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  4. percipit humanos odium lucisque videndae,
  5. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  6. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  7. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  8. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  9. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  10. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  11. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  12. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  13. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  14. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  15. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  16. non radii solis neque lucida tela diei
  17. discutiant, sed naturae species ratioque.
  18. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  19. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  20. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  21. atque oculei partes animantis totius extant.
  22. ---
  23. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  24. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  25. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  26. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  27. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  28. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  29. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  30. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  31. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  32. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  33. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  34. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  35. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  36. in nullo caput interea sit forte dolore.
  37. Praeterea molli cum somno dedita membra
  38. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  39. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  40. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  41. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  42. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  43. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  44. principio fit uti detracto corpore multo
  45. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  46. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  47. diffugere forasque per os est editus ,
  48. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  49. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  50. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  51. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  52. semina, curare in membris ut vita moretur.
  53. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  54. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  55. quapropter quoniam est animi natura reperta
  56. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  57. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  58. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  59. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  60. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  61. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  62. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  63. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  64. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  65. idque situm media regione in pectoris haeret.
  66. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  67. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  68. cetera pars animae per totum dissita corpus
  69. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  70. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  71. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  72. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  73. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  74. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  75. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  76. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  77. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  78. consentire animam totam per membra videmus
  79. sudoresque ita palloremque existere toto
  80. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  81. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  82. denique concidere ex animi terrore videmus
  83. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  84. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  85. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  86. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  87. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  88. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  89. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  90. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  91. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  92. corporea natura animum constare animamque?
  93. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  94. consentire animum nobis in corpore cernis.
  95. si minus offendit vitam vis horrida teli
  96. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  97. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  98. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  99. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  100. ergo corpoream naturam animi esse necessest,