De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  2. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  3. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  4. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  5. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  6. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  7. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  8. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  9. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  10. an metuit conclusa manere in corpore putri
  11. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  12. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  13. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  14. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  15. expectare immortalis mortalia membra
  16. innumero numero certareque praeproperanter
  17. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  18. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  19. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  20. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  21. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  22. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  23. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  24. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  25. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  26. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  27. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  28. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  29. posset et innasci quavis in parte soleret,
  30. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  31. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  32. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  33. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  34. totum posse extra corpus durare genique.
  35. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  36. confiteare animam distractam in corpore toto.
  37. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  38. consentire putare et fungi mutua posse
  39. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  40. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  41. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  42. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  43. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  44. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  45. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  46. dissociare intus partis, ut materiai
  47. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  48. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  49. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  50. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  51. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  52. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  53. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  54. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  55. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  56. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  57. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  58. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  59. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  60. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  61. ---
  62. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  63. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  64. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  65. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  66. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  67. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  68. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  69. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  70. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  71. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  72. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  73. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  74. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  75. omnibus humanis esset terraque marique,
  76. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  77. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  78. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  79. accidere omnino poterit sensumque movere,
  80. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  81. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  82. distractast animi natura animaeque potestas,
  83. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  84. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  85. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  86. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  87. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  88. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  89. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  90. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  91. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  92. nam cum respicias inmensi temporis omne
  93. praeteritum spatium, tum motus materiai
  94. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  95. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  96. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  97. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  98. inter enim iectast vitai pausa vageque
  99. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  100. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  101. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  102. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  103. illum cui possint incommoda conciliari,
  104. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  105. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  106. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  107. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  108. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  109. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  110. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  111. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  112. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  113. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  114. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  115. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  116. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  117. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  118. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  119. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  120. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  121. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  122. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  123. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  124. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  125. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  126. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  127. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  128. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  129. aut in melle situm suffocari atque rigere
  130. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  131. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  132. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  133. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  134. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  135. non poteris factis florentibus esse tuisque
  136. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  137. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  138. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  139. iam desiderium rerum super insidet una.'
  140. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  141. dissoluant animi magno se angore metuque.
  142. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  143. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  144. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  145. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  146. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  147. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  148. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  149. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  150. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  151. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  152. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  153. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  154. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  155. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  156. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  157. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  158. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  159. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  160. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  161. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  162. longe ab sensiferis primordia motibus errant,