De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  2. accipiter fugiens veniente columba,
  3. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  4. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  5. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  6. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  7. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  8. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  9. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  10. sin animas hominum dicent in corpora semper
  11. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  12. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  13. si non, certa suo quia semine seminioque
  14. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  15. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  16. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  17. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  18. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  19. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  20. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  21. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  22. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  23. an metuit conclusa manere in corpore putri
  24. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  25. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  26. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  27. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  28. expectare immortalis mortalia membra
  29. innumero numero certareque praeproperanter
  30. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  31. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  32. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  33. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  34. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  35. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  36. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  37. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  38. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  39. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  40. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  41. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  42. posset et innasci quavis in parte soleret,
  43. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  44. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  45. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  46. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  47. totum posse extra corpus durare genique.
  48. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  49. confiteare animam distractam in corpore toto.
  50. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  51. consentire putare et fungi mutua posse
  52. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  53. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  54. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  55. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  56. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  57. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  58. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  59. dissociare intus partis, ut materiai
  60. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  61. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  62. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  63. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  64. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  65. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  66. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  67. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  68. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  69. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  70. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  71. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  72. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  73. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  74. ---
  75. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  76. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  77. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  78. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  79. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  80. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  81. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  82. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  83. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  84. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  85. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  86. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  87. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  88. omnibus humanis esset terraque marique,
  89. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  90. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  91. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  92. accidere omnino poterit sensumque movere,
  93. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  94. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  95. distractast animi natura animaeque potestas,
  96. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  97. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  98. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  99. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  100. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  101. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  102. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  103. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  104. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  105. nam cum respicias inmensi temporis omne
  106. praeteritum spatium, tum motus materiai
  107. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  108. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  109. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  110. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  111. inter enim iectast vitai pausa vageque
  112. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  113. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  114. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  115. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  116. illum cui possint incommoda conciliari,
  117. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  118. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  119. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  120. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  121. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  122. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  123. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  124. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  125. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  126. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  127. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  128. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  129. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  130. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  131. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  132. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  133. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  134. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  135. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  136. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  137. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  138. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  139. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  140. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  141. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  142. aut in melle situm suffocari atque rigere
  143. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  144. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  145. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  146. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  147. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  148. non poteris factis florentibus esse tuisque
  149. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  150. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  151. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  152. iam desiderium rerum super insidet una.'
  153. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  154. dissoluant animi magno se angore metuque.
  155. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  156. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  157. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  158. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  159. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  160. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari