De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  2. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  3. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  4. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  5. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  6. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  7. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  8. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  9. et mala multa animus contage fungitur eius.
  10. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  11. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  12. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  13. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  14. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  15. conexae neque consensu contagia fient.
  16. Denique cur acris violentia triste leonum
  17. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  18. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  19. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  20. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  21. si non, certa suo quia semine seminioque
  22. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  23. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  24. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  25. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  26. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  27. accipiter fugiens veniente columba,
  28. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  29. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  30. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  31. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  32. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  33. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  34. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  35. sin animas hominum dicent in corpora semper
  36. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  37. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  38. si non, certa suo quia semine seminioque
  39. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  40. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  41. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  42. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  43. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  44. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  45. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  46. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  47. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  48. an metuit conclusa manere in corpore putri
  49. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  50. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  51. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  52. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  53. expectare immortalis mortalia membra
  54. innumero numero certareque praeproperanter
  55. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  56. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  57. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  58. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  59. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  60. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  61. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  62. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  63. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  64. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  65. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  66. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  67. posset et innasci quavis in parte soleret,
  68. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  69. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  70. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  71. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  72. totum posse extra corpus durare genique.
  73. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  74. confiteare animam distractam in corpore toto.
  75. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  76. consentire putare et fungi mutua posse
  77. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  78. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  79. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  80. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  81. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  82. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  83. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  84. dissociare intus partis, ut materiai
  85. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  86. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  87. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  88. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  89. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  90. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  91. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  92. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  93. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  94. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  95. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  96. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  97. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  98. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  99. ---
  100. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  101. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  102. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  103. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  104. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  105. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  106. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  107. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  108. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  109. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  110. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  111. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  112. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  113. omnibus humanis esset terraque marique,
  114. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  115. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  116. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  117. accidere omnino poterit sensumque movere,
  118. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  119. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  120. distractast animi natura animaeque potestas,
  121. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  122. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  123. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  124. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  125. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  126. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  127. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  128. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  129. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  130. nam cum respicias inmensi temporis omne
  131. praeteritum spatium, tum motus materiai
  132. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  133. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  134. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  135. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  136. inter enim iectast vitai pausa vageque
  137. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  138. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  139. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  140. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  141. illum cui possint incommoda conciliari,
  142. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  143. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  144. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  145. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  146. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  147. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  148. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  149. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  150. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  151. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  152. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  153. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  154. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  155. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  156. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  157. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  158. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  159. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  160. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  161. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  162. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  163. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  164. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  165. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  166. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  167. aut in melle situm suffocari atque rigere
  168. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  169. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  170. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  171. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  172. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  173. non poteris factis florentibus esse tuisque
  174. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  175. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  176. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  177. iam desiderium rerum super insidet una.'
  178. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  179. dissoluant animi magno se angore metuque.
  180. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  181. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  182. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  183. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  184. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  185. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  186. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  187. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  188. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  189. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  190. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  191. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  192. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  193. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  194. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  195. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  196. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  197. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  198. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  199. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  200. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  201. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  202. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  203. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  204. maior enim turbae disiectus materiai
  205. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  206. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  207. Denique si vocem rerum natura repente.
  208. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  209. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  210. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  211. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  212. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  213. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  214. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  215. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  216. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  217. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  218. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  219. non potius vitae finem facis atque laboris?
  220. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  221. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  222. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  223. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  224. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  225. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  226. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  227. naturam et veram verbis exponere causam?
  228. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  229. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,