De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  2. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  3. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  4. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  5. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  6. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  7. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  8. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  9. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  10. et mala multa animus contage fungitur eius.
  11. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  12. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  13. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  14. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  15. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  16. conexae neque consensu contagia fient.
  17. Denique cur acris violentia triste leonum
  18. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  19. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  20. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  21. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  22. si non, certa suo quia semine seminioque
  23. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  24. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  25. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  26. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  27. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  28. accipiter fugiens veniente columba,
  29. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  30. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  31. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  32. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  33. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  34. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  35. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  36. sin animas hominum dicent in corpora semper
  37. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  38. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  39. si non, certa suo quia semine seminioque
  40. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  41. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  42. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  43. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  44. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  45. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  46. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  47. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  48. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  49. an metuit conclusa manere in corpore putri
  50. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  51. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  52. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  53. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  54. expectare immortalis mortalia membra
  55. innumero numero certareque praeproperanter
  56. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  57. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  58. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  59. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  60. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  61. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  62. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  63. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  64. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  65. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  66. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  67. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  68. posset et innasci quavis in parte soleret,
  69. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  70. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  71. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  72. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  73. totum posse extra corpus durare genique.
  74. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  75. confiteare animam distractam in corpore toto.
  76. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  77. consentire putare et fungi mutua posse
  78. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  79. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  80. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  81. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  82. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  83. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  84. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  85. dissociare intus partis, ut materiai
  86. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  87. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  88. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  89. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  90. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  91. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  92. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  93. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  94. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  95. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  96. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  97. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  98. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  99. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  100. ---
  101. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  102. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  103. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  104. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  105. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  106. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  107. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  108. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  109. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  110. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  111. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  112. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  113. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  114. omnibus humanis esset terraque marique,
  115. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  116. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  117. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  118. accidere omnino poterit sensumque movere,
  119. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  120. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  121. distractast animi natura animaeque potestas,
  122. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  123. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  124. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  125. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  126. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  127. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  128. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  129. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  130. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  131. nam cum respicias inmensi temporis omne
  132. praeteritum spatium, tum motus materiai
  133. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  134. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  135. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  136. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  137. inter enim iectast vitai pausa vageque
  138. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  139. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  140. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  141. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  142. illum cui possint incommoda conciliari,
  143. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  144. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  145. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  146. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  147. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  148. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  149. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  150. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  151. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  152. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  153. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  154. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  155. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  156. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  157. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  158. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  159. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  160. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  161. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  162. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  163. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  164. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  165. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  166. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  167. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  168. aut in melle situm suffocari atque rigere
  169. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  170. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  171. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  172. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  173. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  174. non poteris factis florentibus esse tuisque
  175. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  176. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  177. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  178. iam desiderium rerum super insidet una.'
  179. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  180. dissoluant animi magno se angore metuque.
  181. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  182. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  183. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  184. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  185. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  186. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  187. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  188. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  189. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  190. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  191. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  192. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  193. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  194. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  195. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  196. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  197. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  198. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  199. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  200. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  201. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  202. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  203. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  204. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  205. maior enim turbae disiectus materiai
  206. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  207. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  208. Denique si vocem rerum natura repente.